Hinc est quod quemadmodum prælatus alienans iam quæsita per ecclesiam debet administratione priuari. c. monemus. 12. q. 2. & c. si quis, de rebus eccl. l. iubemus, de sacros. eccl. ita & si fraudat ecclesiam in acquirendo, vt quia iam acquisita ex reditibus ecclesiæ appropriat sibi vel alteri, tex. est notab. de hoc in c. 2. de pec. cler. si igitur tenetur augmentare & acquirere ecclesiæ, nimirum si acquisita per eum præsumantur acquisita ex reditibus ecclesiæ, & actus in dubio videtur geri secundũ iuris dispositionem. l. si duo. ff. de acq. hæred. & vbi reperitur factum, vel acquisitum, præsumitur factum per illum qui illud facere tenebatur. l. secunda. C. de cib. pou. præst. cum similibus.