In summa vehementur controuersum est, & vsu forensi agitatissimum, an milites seu nobiles illi quos commendatarios Hispanè aplamus, possint facere testamentum, & de quibus rebus testentur, & an vt monachi vel clerici sint immunes à secularibus gabellis? qua in re pro vtraque parte allegabimus neutram eligendo, quia sub me prætore insignes lites etiam hodie pendent, ergo quæstio est, vtrùm milites huius ordinis sint immunes à prædictis secularibus gabellis, ex huius decisione reliqua patebunt, in qua quæstione prima facie videbatur dicendum milites huius ordinis non esse à prædictis gabellis immunes, primò quia ad hoc vt laici vt ecclesiasticæ personæ existimantur, videtur requiri quod seruitio Dei plenè se dedissent, & efferant per receptionem sacrorum ordinum, vel per ingressum alicuus religionis perfectæ, vt in capitulo duo sunt genera, duodecima quæsti, prima, & in capitulo quisque, decima septima quæstione quarta, sed ij milites non videntur ex toto dedicati Deo per aliquem modum ex supradictis, nam nō per receptionem sacrorum ordinum, quia nullum videtur recipere, quinimmò sacer ordo repugnat exercitio militari, cum ipsi intenti & occupati esse debent in fide Christi exaltanda, eiusq́ue inimicis conterendis, vt in capitulo petitio, de homicidio, neque etiam per ingressum religionis videntur posse dici ex toto dedicati Deo, quia & si eorũ regula sit approbata, non tamen videtur dici religio perfecta, ex quo dicebat Baldus in leg. officiales, in finalibus verbis. C. de episcop. & clericis. & Barthol. in l. prima. ff. de pœnis, quòd in similibus religionibus videtur potius esse quædam apparentia in habitu, quàm existentia & realitas in effectu, vtrique id esse religionis perfectæ, videtur requiri, quòd religiosi voueant & profiteantur tria substantialia vota, scilicet castitatis, obedientiæ, & prosperitatis, de quibus in c. cum ad monasterium, de statu regularium, & notat in clementina prima, de religiosis domibus, & alia in clementina, cum ex eo, de sententia excommunicationis, quas commendat Abbas in rubric. de regularibus, & in cap. 2. de foro competenti, in cap. nullus, eod. titulo. Secundò, quia cùm ij sint laici, videtur non potuisse Papam eos à regali manu & secularibus impositionibus eximere, vt veros & perfectos religiosos, vt notat Innocent. & Abbas in capitulo secundo, & maioritate & obedientia, per eosdem, & scribentes in capit. significantibus, de officio delegat. Tertiò, pro ista parte negatiua videtur facere elegans tex. in l. prima. §. final. ff. de muneribus & honoribus. ibi, qui obnoxius muneribus suæ ciuitatis nomen militiæ defugiendi oneris gratia accepit, deteriorem causam reipublicæ facere non potest, & ibi notat Gloss. ad fratres, qui sunt in Lombardia de pœnitentia nuncupatos, igitur ex supradictis videtur hos milites esse laicos, & ita à gabellis & alijs laicorum oneribus non esse exemptos.