Per contrarium vt huiusmodi milites religiosorum iure vetantur, multa eademque non leuia facere videntur, vt interim omittam quod nonnulli firmant id esse consuetudine moribusque receptum, quae quidem consuetudo est optima legum interpres. In primis ergo facit, quia in domo domini multae sunt mansiones, [sect. 46] & sicut quaedam religiones ordinantur in sacrosancta ecclesia Dei ad opera vitae contemplatiuae, ita & aliae ad opera vitae actiuae, vt legitur in beato Iacobo, capitulo primo: Sancta enim apud Deum religio est, visitare pupillos & viduas in tribulatione, sed hoc pertinet ad vitam actiuam, ergo conuenienter potest ordinari aliqua religio ad vitam actiuam, & ita concludit Sanctus Thomas secunda secundae quaestione 188. articulo secundo. omnes quippe status religionis ordinantur ad perfectionem charitatis, quae quidem charitas dilectionem Dei & proximi comprehendit, ad dilectionem autem proximi principaliter pertinet vita actiua, quae necessitatibus proximiorum deseruit, & sicut ex charitate diligitur proximus propter Deum, ita & vtilitas ex vita actiua ipsis proximis delata redundat, inde videlicet, vt Matthaei decimoquinto capitulo, indubitate ergo dicere possumus, quod recte ordinatur aliqua religio ad actus conuenientes ad subsidium, & dilectionem proximi, scilicet ad vitam actiuam, [sect. 47] hinc iusta ratione probamus, quod religio vel ordo militaris sui origine institutus ad defendendum & subueniendum Christianam plebem Christique religionem, prout haec constituta fuit, optimo iure subsistit, & recte constituitur, & ita dicebat diuus Augustinus ad Bonifacium, Noli existimate neminem Deo placere, quia armis bellicis ministrat, in his enim fuit sanctus Dauid, cui Dominus magnum testimonium praebuit. In his quoque fuit sanctus ille Centurio, vt legitur in capitulo, Noli existimare, vigesimatertia quaestione prima. fuit etiam Benedictus Abraham in armis, quem in eis benedixit Melchisedech, Genesis primo. Religio ergo militiae constituta ad defensionem diuini cultus & causa publicae salutis recte dicitur ordinata. & alias legimus de Iuda Machaboeo, qui praeibat praelium Israel dilatans populo suo gloriam, nos pugnauimus pro animabus & legibus nostris, & iterum dicebat Ambrosius, libro de Officijs, Quod fortitudo quae patriam tuetur a Barbaris, plena est iusticiae, quod rursus tali ratione demonstratur, certum est quod status poenitentiae est religio, vt in capitulo admonere, trigesimatertia quaestione secunda, & in capitulo si scriptura, de voto. & notat sanctus Thomas in quodlibeto tertio. q. 51. artic. 3. & est in opusculo de religione. capit. duodecimo. sed sic est, quod aliquando infertur poenitentia ad militiam, vt in capitulo licet, & in c. quod super his, de voto. igitur militia bene potest conuenire ad statum religionis, & ita probatur causam huius religionis instituendae, de qua in Chronica generali Hispaniae fol. 378. & fol. 390. sanctam & legi diuinae conformem fuisse: fuere enim ij ordines militares instituti ad conterendam Sarracenorum rabiem. Hispaniamque defendendam, vt in horum ordinum regula & institutione legitur, maxime quod mouere bellum non est eorum, sed domini magistri, & regiae maiestatis, nam vt dicebat August. contra Manic. in cap. quid culpatur. 23. q. 1. Ordo naturalis mortalium paci accomodatur hoc poscit, vt suscipiendi bellum auctoritas penes Principem remaneat, vt in c. iustum. 23. quaest. 2. & in leg. prima. C. vt armorum vsus. libro vndecimo. & in l. lex duodecim tabularum. ff. ad legem Iul. maiesta. [sect. 48] quod vero religiones militares ab ecclesia sint approbatae, probatur in clementina, quia contingit, de religiosis domibus. §. praemissa, in c. cum & plantare, de priuilegijs, & in c. dilecti, eod. titu. & in capit. porro, & in cap. dudum, & in c. ad eo, de decimis, & in c. parentibus, & in cap. canonica, vbi de ordinibus militaribus toties fit mentio, & in capitulo primo. de verb. signifi. libro sexto. vbi Gloss. & Docto. & in capit. ex parte, de decimis, & in capi. ad sedem, de restitutione spoliatorum, notatur etiam in d. clementina, quia contingit. §. permissa, per Glo. quae meminit de ordinatione Sanctae Mariae Celestrensium, & Sancti Ioannis Hierosolymitanorum, & similium, & ibi Ioannes de Imol. & Cardinalis meminit, de caeteris militaribus ordinibus notatur etiam in c. cum illorum, de sententia excommunic. & in c. sciant cuncti, de electione, libro 6. & in cap. quisque. 16. q. 4. & alibi saepe, approbatio enim Pontificis constituit religionem, probatur igitur causam huius religionis instituendae iure diuino conformem fuisse, inde patet, milites huius [sect. 49] ordinis religiosos, & ecclesiasticos censeri, quod vltra supradicta probatur sequentibus, primo, quia Pontificis approbatio, si subsit causa placida, Deo constituit religionem, & a patre coelesti hanc potestatem Pontifex habet, vt in extrauaganti Sancta Romana, vbi Gloss. notat, quod Papa hoc facit tanquam vicarius, & procedit ex potestate clauium, Quodcunque ligaueris super terram, vt Matthaei 16. & 24. q. 1. c. quodcunque, & in cap. ad Apostolicae. §. nos ita, de re iudic. in 6. & probatur in cap. fina. de religio. domib. & in capit. 1. eodem tit. in 6. & in cap. 1. de voto, & est communis nota omnium in rubrica de regularibus, & probat Barto. in l. sodales. vers. sed contra hoc. ff. de collegijs illicitis. nam sicut ordo clericalis eximit laicum a iurisdictione seculari, cui est subiectus ratione originis, quia natus laicus, sic suos conuersos eximit ordo per Papam approbatus, vt notat Anchar. in clementina, per literas de praebendis. secundo milites huius ordinis profitentur tria substantialia, obedientiam, paupertatem, castitatem, vt patet ex eorum regula, vbi praedicta promittunt, & proprium a se abdicant, vt cum licentia Magistri non aliter possideant, & inuentarium facere teneantur, vt haec & alia in eorum militum regula latius continetur, ergo ex istis fiunt personae ecclesiasticae, & ecclesiastico priuilegio gaudere debent, [sect. 50] cum vera & perfecta religio ex eo triplici voto constituatur, vt in cap. cum ad monasterium, de statu regularium, & in c. cum ecclesijs, de maioritate, & absentia, & in cap. ex parte, de regularibus, & est doctrina Hostiensis, Ioannis Andreae, & Abb. & communiter scriben. in rubri. eod. tit. idque firmant communiter Theologi, vt refert sanctus Thomas in opusculo 18. c. 8. & in opusculo 19. c. 5. & alibi saepe. Quinimo [sect. 51] promittendo vnum de substantialibus, & intrando ordinem a Pontifice approbatum efficitur quis persona ecclesiastica, vt eleganter notat Antonius in c. vno, de obligatis ad ratiocinia, & in cap. nullus, de foro competenti, & Cardin. in clementina, cum de quibusdam, de religiosis domibus, & elegantius Hostiensis in c. non dubium, de sententia excommunicationis, dicens, quod quando quis est conuersus ad aliquem ordinem a Pontifice approbatum remanens in domo propria, vt laicus viuens honeste, vt clericus censetur, ex toto translatus in foro, & immunitate ecclesiastica, vt 16. q. 4. c. quis facit, & de censibus. c. quanto, & in clementina praesenti, eod. tit. & 12. q. 1. cap. ecclesiarum. milites autem huius ordinis ista omnia faciunt, vt ex eorum regula patet, ergo multo fortius religiosi, & ecclesiasticae personae dicentur, vt not. gloss. in c. nullus. 93. distinct. & Archidiac. in c. vno, de excessibus praelatorum, & in proprijs terminis notat expresse gloss. singularis in d. cap. non dubium, in verbo religionis conuersus, de sententia excommunication. vbi dicit quod ex eo quod aliqui se tradiderunt diuino obsequio, siue in seculari, siue in regulari ecclesia, ecclesiasticae dicentur personae. tertio hoc etiam confirmatur ex eo quod notatur in c. sciant cuncti, de electione, in 6. & ex notatis in c. veniens, de verborum significat. per Ioannem Andre. & Doctor. ibi, ex quibus patet, quod quamuis aliqui sint laici non habentes ordinem clericalem, sunt tamen personae ecclesiasticae, vt probatur in c. cum laicis, quamuis religiosis de rebus ecclesiae non alienandis, hinc dicebat gloss. in d. c. sciant cuncti, [sect. 52] quod templarij & hospitales, licet non sint clerici, sunt tamen ecclesiasticae personae, dicebat enim Baldus in l. generaliter, la 2. C. de episc. & cler. quod clerici possunt esse monachi sine ordine clericali, & gaudebunt priuilegio ecclesiastico, & de istis sunt plurimi in ordine sancti Hieronymi, sancti Augustini, in caeterisque alijs ordinibus, dicebat etiam gloss. in c. duo sunt genera. 12. q. 1. quod omnes conuersi dicuntur ecclesiasticae personae, quamuis continere non teneantur, quia quidam hoc profitentur, quidam non, vt 27. q. 1. vt lex, nam accoliti sunt ecclesiasticae personae, & tamen non tenentur continere, quia legitimum matrimonium contrahere possunt, vt 32. distinctione. c. si quis eorum. Item & templarij sunt ecclesiasticae personae, licet arma mouere possint, quae omnia notat ibi gloss. singularis in d. c. duo sunt genera, & communiter scriben. quarto hoc confirmatur, quia [sect. 53] Eremitae sine aliqua professione gaudent priuilegio ecclesiae, vt 16. q. 1. c. qui vere, & notat Innoc. in c. cum monasterium, de electione, & bona quoque donata hospitalibus fundatis auctoritate Episcopi, gaudent priuilegio ecclesiae, vt notant Doctores in clementina, per literas, & in clementina, quia contingit, de religio. domibus. a fortiori ergo bona istius celeberrimi, & approbatissimi ordinis eo priuilegio gaudere debent. Quinto hoc etiam confirmatur ex dictis per Sozinum in c. 1. de foro competenti, vbi concludit in fratribus, & sororibus tertij ordinis, & in poenitentibus, & in fratribus, qui vocantur Iesuati, & in mulieribus, quae vocantur canonicae seculares, quod si habitum, & viuendi modum assumunt auctoritate superioris gaudent priuilegio fori, ex quo dicit posse decidi quamplures quaestiones de societatibus disciplinatorum, de quibus per Bart. in l. sub praetextu. C. de sacrosanct. ecclesijs, & per Bald. in c. 1. de pace iuramento firmanda, facit etiam quod notauit Cardinalis in c. 2. de foro competenti, quod rectores piorum locorum, & hospitalaris, & liprosaris licet non gaudeant priuilegio canonis si quis suadente, gaudebunt tamen priuilegio ecclesiastico, vt ecclesiasticae personae. Faciunt & alia multa quae ob rationem praelibatam missa consulto fecimus.