Per contrarium vt huiusmodi milites religiosorum iure vetantur, multa eademq́; non leuia facere videntur, vt interim omittam quod nonnulli firmant id esse consuetudine moribusq́ue receptum, quæ quidem consuetudo est optima legum interpres. In primis ergo facit, quia in domo domini multæ sunt mansiones, [*] & sicut quædā religiones ordinantur in sacrosancta ecclesia Dei ad opera vitæ contemplatiuæ, ita & aliæ ad opera vitæ actiuæ, vt legitur in beato Iacobo, capitulo primo: Sancta enim apud Deum religio est, visitare pupillos & viduas in tribulatione, sed hoc pertinet ad vitam actiuam, ergo conuenienter potest ordinari aliqua religio ad vitam actiuam, & ita concludit Sanctus Thomas secunda secundæ quæstione 188. articulo secundo. omnes quippe status religionis ordinantur ad perfectionem charitatis, quæ quidem charitas dilectionem Dei & proximi cōprehendit, ad dilectionem autem proximi principaliter pertinet vita actiua, quæ necessitatibus proximiorum deseruit, & sicut ex charitate diligitur proximus propter Deum, ita & vtilitas ex vita actiua ipsis proximis delata redundat, inde videlicet, vt Matthæi decimoquinto capitulo, indubitatè ergo dicere possumus, quòd rectè ordinatur aliqua religio ad actus conuenientes ad subsidium, & dilectionem proximi, scilicet ad vitā actiuam, [*] hinc iusta ratione probamus, quòd religio vel ordo militaris sui origine institutus ad defendendum & subueniendum Christianam plebem Christiq́ue religionem, prout hæc constituta fuit, optimo iure subsistit, & rectè cōstituitur, & ita dicebat diuus Augustinus ad Bonefacium, Noli existimate neminem Deo placere, quia armis bellicis ministrat, in his enim fuit sanctus Dauid, cui Dominus magnum testimonium præbuit. In his quoque fuit sanctus ille Centurio, vt legitur in capitulo, Noli existimare, vigesimatertia quæstione prima. fuit etiam Benedictus Abraham in armis, quem in eis benedixit Melchisedech, Genesis primo. Religio ergo militiæ constituta ad defensionem diuini cultus & causa publicæ salutis rectè dicitur ordinata. & aliàs legimus de Iuda Machabœo, qui præibat prælium Israel dilatās populo suo gloriam, nos pugnauimus pro animabus & legibus nostris, & iterum dicebat Ambrosius, libro de Officijs, Quod fortitudo quæ patriam tuetur à Barbaris, plena est iusticiæ, quod rursus tali ratione demonstratur, certum est quod status pœnitentiæ est religio, vt in capitulo admonere, trigesimatertia quæstione secunda, & in capitulo si scriptura, de voto. & notat sanctus Thomas in quodlibeto tertio. q. 51. artic. 3. & est in opusculo de religione. capit. duodecimo. sed sic est, quod aliquando infertur pœnitentia ad militiam, vt in capitulo licet, & in c. quod super his, de voto. igitur militia bene potest conuenire ad statum religionis, & ita probatur causam huius religionis instituendæ, de qua in Chronica generali Hispaniæ fol. 378. & fol. 390. sanctam & legi diuinæ conformem fuisse: fuêre enim ij ordines militares instituti ad conterendam Sarracenorum rabiem. Hispaniamq́ue defendendam, vt in horum ordinum regula & institutione legitur, maximè quod mouere bellum non est eorum, sed domini magistri, & regiæ maiestatis, nam vt dicebat August. contra Manic. in cap. quid culpatur. 23. q. 1. Ordo naturalis mortalium paci accomodatur hoc poscit, vt suscipiendi bellum auctoritas penes Principem remaneat, vt in c. iustum. 23. quęst. 2. & in leg. prima. C. vt armorum vsus. libro vndecimo. & in l. lex duodecim tabularum. ff. ad legem Iul. maiesta. [*] quòd vero religiones militares ab ecclesia sint approbatæ, probatur in clementina, quia contingit, de religiosis domibus. §. præmissa, in c. cum & plantare, de priuilegijs, & in c. dilecti, eod. titu. & in capit. porro, & in cap. dudum, & in c. ad eo, de decimis, & in c. parentibus, & in cap. canonica, vbi de ordinibus militaribus toties fit mentio, & in capitulo primo. de verb. signifi. libro sexto. vbi Gloss. & Docto. & in capit. ex parte, de decimis, & in capi. ad sedem, de restitutione spoliatorum, notatur etiam in d. clementina, quia contingit. §. permissa, per Glo. quæ meminit de ordinatione Sanctæ Mariæ Celestrensiũ, & Sancti Ioannis Hierosolymitanorum, & similium, & ibi Ioannes de Imol. & Cardinalis meminit, de cæteris militaribus ordinibus notatur etiam in c. cum illorum, de sententia excommunic. & in c. sciant cuncti, de electione, libro 6. & in cap. quisque. 16. q. 4. & alibi sæpe, approbatio enim Pontificis constituit religionem, probatur igitur causam huius religionis instituendæ iure diuino conformem fuisse, inde patet, milites huius [*] ordinis religiosos, & ecclesiasticos censeri, quod vltra supradicta probatur sequẽtibus, primò, quia Pontificis approbatio, si subsit causa placida, Deo constituit religionem, & à patre cœlesti hanc potestatem Pontifex habet, vt in extrauaganti Sancta Romana, vbi Gloss. notat, quòd Papa hoc facit tanquam vicarius, & procedit ex potestate clauium, Quodcunque ligaueris super terram, vt Matthæi 16. & 24. q. 1. c. quodcunque, & in cap. ad Apostolicæ. §. nos ita, de re iudic. in 6. & probatur in cap. fina. de religio. domib. & in capit. 1. eodem tit. in 6. & in cap. 1. de voto, & est communis nota omnium in rubrica de regularibus, & probat Barto. in l. sodales. vers. sed contra hoc. ff. de collegijs illicitis. nam sicut ordo clericalis eximit laicum à iurisdictione seculari, cui est subiectus ratione originis, quia natus laicus, sic suos conuersos eximit ordo per Papam approbatus, vt notat Anchar. in clementina, per literas de præbendis. secundò milites huius ordinis profitẽtur tria substantialia, obedientiam, paupertatem, castitatem, vt patet ex eorum regula, vbi prædicta promittunt, & proprium à se abdicant, vt cùm licentia Magistri non aliter possideant, & inuentarium facere teneantur, vt hæc & alia in eorum militum regula latiùs continetur, ergo ex istis fiunt personæ ecclesiasticæ, & ecclesiastico priuilegio gaudere debent, [*] cùm vera & perfecta religio ex eo triplici voto constituatur, vt in cap. cùm ad monasterium, de statu regularium, & in c. cum ecclesijs, de maioritate, & absentia, & in cap. ex parte, de regularibus, & est doctrina Hostiensis, Ioannis Andreæ, & Abb. & communiter scriben. in rubri. eod. tit. idq́ue firmant communiter Theologi, vt refert sanctus Thomas in opusculo 18. c. 8. & in opusculo 19. c. 5. & alibi sæpè. Quinimò [*] promittendo vnum de substantialibus, & intrando ordinem à Pontifice approbatum efficitur quis persona ecclesiastica, vt eleganter notat Antonius in c. vno, de obligatis ad ratiocinia, & in cap. nullus, de foro competenti, & Cardin. in clementina, cùm de quibusdam, de religiosis domibus, & elegantiùs Hostiensis in c. non dubium, de sententia excommunicationis, dicens, quòd quando quis est conuersus ad aliquem ordinem à Pontifice approbatum remanens in domo propria, vt laicus viuens honestè, vt clericus censetur, ex toto translatus in foro, & immunitate ecclesiastica, vt 16. q. 4. c. quis facit, & de censibus. c. quanto, & in clementina præsenti, eod. tit. & 12. q. 1. cap. ecclesiarum. milites autem huius ordinis ista omnia faciunt, vt ex eorũ regula patet, ergo multo fortius religiosi, & ecclesiasticæ personæ dicentur, vt not. gloss. in c. nullus. 93. distinct. & Archidiac. in c. vno, de excessibus prælatorũ, & in proprijs terminis notat expressè gloss. singularis in d. cap. non dubium, in verbo religionis conuersus, de sententia excommunication. vbi dicit quòd ex eo quòd aliqui se tradiderunt diuino obsequio, siue in seculari, siue in regulari ecclesia, ecclesiasticæ dicentur personæ. tertiò hoc etiam confirmatur ex eo quod notatur in c. sciant cuncti, de electione, in 6. & ex notatis in c. veniens, de verborum significat. per Ioannem Andre. & Doctor. ibi, ex quibus patet, quòd quamuis aliqui sint laici non habentes ordinem clericalem, sunt tamen personæ ecclesiasticæ, vt probatur in c. cum laicis, quamuis religiosis de rebus ecclesiæ non alienandis, hinc dicebat gloss. in d. c. sciant cuncti, [*] quod templarij & hospitales, licet non sint clerici, sunt tamen ecclesiasticæ personæ, dicebat enim Baldus in l. generaliter, la 2. C. de episc. & cler. quòd clerici possunt esse monachi sine ordine clericali, & gaudebunt priuilegio ecclesiastico, & de istis sunt plurimi in ordine sancti Hieronymi, sancti Augustini, in cæterisq́ue alijs ordinibus, dicebat etiam gloss. in c. duo sunt genera. 12. q. 1. quòd omnes conuersi dicuntur ecclesiasticæ personæ, quamuis continere non teneantur, quia quidam hoc profitentur, quidam non, vt 27. q. 1. vt lex, nam accoliti sunt ecclesiasticæ personæ, & tamen non tenentur continere, quia legitimum matrimonium contrahere possunt, vt 32. distinctione. c. si quis eorum. Item & templarij sunt ecclesiasticæ personæ, licet arma mouere possint, quæ omnia notat ibi gloss. singularis in d. c. duo sunt genera, & communiter scriben. quartò hoc confirmatur, quia [*] Eremitæ sine aliqua professione gaudent priuilegio ecclesiæ, vt 16. q. 1. c. qui verè, & notat Innoc. in c. cùm monasterium, de electione, & bona quoque donata hospitalibus fundatis auctoritate Episcopi, gaudẽt priuilegio ecclesiæ, vt notant Doctores in clementina, per literas, & in clementina, quia contingit, de religio. domibus. à fortiori ergo bona istius celeberrimi, & approbatissimi ordinis eo priuilegio gaudere debent. Quintò hoc etiam confirmatur ex dictis per Sozinum in c. 1. de foro competenti, vbi concludit in fratribus, & sororibus tertij ordinis, & in pœnitentibus, & in fratribus, qui vocantur Iesuati, & in mulieribus, quæ vocantur canonicæ seculares, quòd si habitum, & viuendi modum assumunt auctoritate superioris gaudẽt priuilegio fori, ex quo dicit posse decidi quàmplures quæstiones de societatibus disciplinatorum, de quibus per Bart. in l. sub prætextu. C. de sacrosanct. ecclesijs, & per Bald. in c. 1. de pace iuramẽto firmanda, facit etiam quòd notauit Cardinalis in c. 2. de foro competenti, quòd rectores piorum locorum, & hospitalaris, & liprosaris licet non gaudeant priuilegio canonis si quis suadente, gaudebunt tamen priuilegio ecclesiastico, vt ecclesiasticæ personæ. Faciunt & alia multa quæ ob rationem prælibatam missa consultò fecimus.