Secundò principaliter non prælato facit tex. notabil. in capitu. primo. 12. quęst. 4. & ibi optima Glos. nam ibi legitur, & notatur quod [*] si clericus habens patrimonium, & beneficium aliquid, acquisiuit in dubio, præsumitur quòd fuerint acquisita tam de bonis clerici, quā de bonis ecclesię vel beneficij, vnde indubio debent diuidi, secundum quantitatem patrimonij & rerum ecclesiæ, nam si clericus ex fructibus sui patrimonij percipiebat 100. ex fructibus autem sui beneficij ducenta, detractis sibi necessarijs, tunc in dubio de bonis per eum acquisitis ecclesia habebit duas partes, & hæres clerici vnam partem tantùm, & hoc etiam tenet Imol. in ca. cum in officijs, de testam. & Bald. in authen. licentiam, de episcop. & cler. Immò quod plus est, voluit Ioan. Andr. in cap. 3. de peculio clericorum, quòd præsumitur pro clerico, si cōstat quòd tempore suę promotionis habebat aliqua bona, vnde isto casu, si hæres clerici vel prælati possideat, & ecclesia agat contra ipsum, probet de iure suo, quia pro hærede est præsumptio, ex quo constabat clericum tempore suæ promotionis aliquando possedisse vel habuisse aliqua bona, tamen hoc procederet quando hæres clerici reperitur in possessione, de quò infrà dicetur.