Ad idem pro ista parte facit text. in l.[sect. 7] quintus. ff. de dona. inter virum & vxorem, & in l. etiam. C. eodem titulo, adducendo illa iura ad contrarium eius quod dicit Gloss. nam iura illa loquuntur in vxore, quia si aliquid reperitur vxorem quaesiuisse in vita viri, praesumitur quaesiuisse de bonis viri, sed sic est quod praelatus vel rector videtur esse maritus ecclesiae. 7. quaestio. 1. capitul. sicut alterius, & ecclesia videtur esse vxor ipsius, ergo bona quaesita per praelatum non praesumuntur quaesita de bonis ecclesiae, sed potius praesumens contrarium, ex quo possum singulariter inferre, quod si tempore mortis praelati aliqui reditus & bona vndecunque quaesita reperirentur, penes ecclesiam efficerentur haeredum praelati & non successores ecclesiae, nisi per dictum successorem probatum esset, vnde bona illa fuissent quaesita.