Ad idem pro ista parte facit text. in l.[*] quintus. ff. de dona. inter virum & vxorem, & in l. etiam. C. eodem titulo, adducendo illa iura ad contrarium eius quod dicit Gloss. nam iura illa loquuntur in vxore, quia si aliquid reperitur vxorem quæsiuisse in vita viri, præsumitur quæsiuisse de bonis viri, sed sic est quòd pręlatus vel rector videtur esse maritus ecclesiæ. 7. quæstio. 1. capitul. sicut alterius, & ecclesia videtur esse vxor ipsius, ergo bona quæsita per prælatum non præsumuntur quæsita de bonis ecclesiæ, sed potius præsumens contrarium, ex quo possum singulariter inferre, quòd si tempore mortis prælati aliqui reditus & bona vndecunque quæsita reperirentur, penes ecclesiam efficerentur hæredum prælati & non successores ecclesiæ, nisi per dictum successorem probatum esset, vnde bona illa fuissent quæsita.