Facit [sect. 8] etiam ad idem Gloss. in lege, cum oporteat, in princip. de bon. quaelibe. & quod ibi not. Baldus tertia col. quae dicit quod ex qualitate personarum considerabuntur bona reperta penes filium, quam conditionem sequuntur, nam si filius fuit diligens & studiosus, & pater fuit pauper, bona illa praesumentur aduentitia non profectitia, modo ad propositum, si episcopatus esset pauper vel tale beneficium quod secundum qualitatem beneficiati non sufficeret ad alendum ipsum laicum vel beneficiatum, si beneficiatus esset diligens, tunc bona reperta apud ipsum praesumerentur propria ipsius & ex industria sua quaesita, & non episcopatus.