Facit [*] etiam ad idem Gloss. in lege, cùm oporteat, in princip. de bon. quælibe. & quod ibi not. Baldus tertia col. quæ dicit quòd ex qualitate personarum considerabuntur bona reperta penes filium, quam conditionem sequuntur, nam si filius fuit diligens & studiosus, & pater fuit pauper, bona illa præsumentur aduentitia non profectitia, modò ad propositum, si episcopatus esset pauper vel tale beneficium quod secundum qualitatem beneficiati non sufficeret ad alendum ipsum laicum vel beneficiatum, si beneficiatus esset diligens, tunc bona reperta apud ipsum præsumerentur propria ipsius & ex industria sua quæsita, & non episcopatus.