Moueor etiam ad hoc, [sect. 9] nam licet beneficiatus habeat patrimonium, potest ipsum coaceruare, & cum bona habeat ecclesiae, viuere de reditibus ecclesiae, vt eleganter dicit Innocen. in cap. episcopus, de praebend. quem communiter Doctores sequuntur in cap. ex praesentium, de pigno. maxime Abb. tertio notab. ex quo infertur eleganter [sect. 10] quod si aliquis praelatus alicuius ecclesiae, ex qua nihil aut modicum percipitur, habet officium lucrosum, quia forte est doctor salariatus ad legendum, vel auditor curiae regis, & sua industria multa lucratur, tunc illa non praesumentur fuisse quaesita intuitu ecclesiae, hoc tenet Imol. in capitulo primo, circa finem, de peculio clericorum.