Moueor etiā ad hoc, [*] nam licet beneficiatus habeat patrimonium, potest ipsum coaceruare, & cùm bona habeat ecclesiæ, viuere de reditibus ecclesiæ, vt eleganter dicit Innocen. in cap. episcopus, de præbend. quem communiter Doctores sequuntur in cap. ex præsentium, de pigno. maximè Abb. tertio notab. ex quo infertur eleganter [*] quòd si aliquis prælatus alicuius ecclesiæ, ex qua nihil aut modicum percipitur, habet officium lucrosum, quia fortè est doctor salariatus ad legendum, vel auditor curiæ regis, & sua industria multa lucratur, tunc illa non præsumentur fuisse quæsita intuitu ecclesiæ, hoc tenet Imol. in capitulo primo, circa finem, de peculio clericorum.