Infertur etiam vlterius quod [sect. 11] si reperitur praelatum mutuasse pecuniam nomine proprio, & probetur quod erat talis persona quae potuit acquirere dictam pecuniam industria sua, vt potest exemplificari in Praesidente regiae curiae, tunc satis praesumitur dicta pecunia fuisse quaesita, & per consequens mutuata de proprio patrimonio, vel de acquisitis intuitu personae. Ita tenet singulariter Anton. & Imol. in cap. 3. de peculio clerico, in fine. & pro hoc videtur quod actio quaesita per praelatum contra extraneum, nomine proprio, acquiritur haeredi praelati, si probetur quod tempore promotionis habuit aliqua bona, vel potuit acquirere ex industria ratione officij quod exercet, quae omnia dicit Imol. in allegato c. tertio, esse diligenter notanda, quia saepe de facto possunt accidere.