Infertur etiam vlterius quòd [*] si reperitur prælatum mutuasse pecuniam nomine proprio, & probetur quòd erat talis persona quæ potuit acquirere dictam pecuniam industria sua, vt potest exemplificari in Præsidente regiæ curiæ, tunc satis præsumitur dicta pecunia fuisse quæsita, & per consequens mutuata de proprio patrimonio, vel de acquisitis intuitu personę. Ita tenet singulariter Anton. & Imol. in cap. 3. de peculio clerico, in fine. & pro hoc videtur quòd actio quæsita per prælatum contra extraneum, nomine proprio, acquiritur hæredi prælati, si probetur quod tempore promotionis habuit aliqua bona, vel potuit acquirere ex industria ratione officij quod exercet, quæ omnia dicit Imol. in allegato c. tertio, esse diligenter notanda, quia sępe de facto possunt accidere.