His etiam concinit elegans Vlpiani responsum [*] in l. non putauit. §. si quis sua manu. ff. de contratab. vbi filio sui ipsius exhæredationem scribente illam exhæredationem sibi nocere ait Vlpianus, quod intelligendum est nocituram non quò ad denegandam ei querelam, sed tantùm quò ad hoc, vt initio per eam firmetur testamentum, non secus quàm si ab alio scripta esset, si enim vt legatum quod qui sibi ipsi adscripsit, ita & exhæredatio, quam quis sibi ipsius adscribit, vitiaretur, iam is filius præteritur, reperiretur, sicq́ue per contratabul. si erat emancipatus, vel per ius dicendi nullum si erat suus, id testamentum vitiaretur ipso iure, nocet ergo exhęredatio in eo, quòd non ipso iure id testamentum vitiatur, ibi enim non de querela danda vel deneganda (id enim non pertinebat ad illum titul. de contratab.) sed de contratab. bono. poss. danda vel deneganda agendum erat, quæ ritè exhęredatis non datur, licet non denegetur eis, qui minus ritè exhęredati sunt, vt l. non putauit, in princip. iuncto §. non quęuis. ff. de contratab. nocet ergo illa exhęredatio solùm, quia ei denegatur contratab. bon. poss.