Et in primis facit nostra conclusio prin. quae docet, leges non secus, quam principes imperium accepisse, vt prodessent, non vt nocerent: nocerent autem si talem exemplarem, quae (iuxta l. humanitatis. C. de impub. vtilis esse praesumitur) adimerent, ergo id extra mentem legis fore verosimillimum est, praesertim cum afflictis (hoc est, exhaeredatis, & praeterea mente captis) alia noua afflictio, quod huiusmodi beneficij ademptionem addenda non esset, l. vnic. C. qui ante apert. tabul. maxime secundum opinionem multorum contendentium exhaeredationem in dubio fieri videri bona mente, vt per Ias. in l. multi. ff. de lib. & posth. quam opinionem non multum laudandam alibi disseruimus.