# 90 Capvt xc. SVMMARIVM. -  1 PRae mium propositum ei qui primus vrbis obsessae muros ascenderet, vtri eorum qui muros pariter ascenderunt debeatur, egregia quaestio. -  2 Verisimilia pro expressis habentur, licet nec mente nec verbis essent comprehensa. -  3 Indefinita relata ad rem aequipollet vniuersali. -  4 Historia Aristodemi & Hippomedontis. -  5 Indefinita aliquando cuique ex multis solidum tribuit. -  6 Incertitudo vbi est, ad coniecturas deueniendum est. -  7 Praemium pinguius praestandum esse interpretamur ob facinus memorabile. -  8 Praemium si indiuiduum est, vt inter merentes partiatur. -  9 Possessionis vis magna. -  10 Probationes sufficit, vt concludant verisimiliter. -  11 Maioratum vter ex duobus geminis habiturus sit, si incertum sit vter eorum prior natus fuerit. -  12 Necessitatis causa receditur a regulis iuris. EI qui [sect. 1] primus vrbis obsessae murum ascendisset praemium fuit propositum, duo pariter murum ascenderunt, vel castrum hostium pariter intrauerunt irruentes, quaeritur quis eorum, & qua ex parte praemium propositum laturus sit? Quidam quod sit gratificationi locus, arg. l. fina. ff. de relig. & sumptibus funerum. l. generaliter. §. quid ergo. ff. de fideicom. libert. leg. in naue Saupheli. ff. locati. Quidam rem sorte dirimendam aiunt, arg. l. fin. C. communia delegat. l. in tribus istis. ff. de iudi. Tertij solidam rem cuique dandam putant. argum. l. qui filiabus. §. 1. ff. de leg. 1. l. si pluribus. §. fina. eod. tit. Quarti non solidum praemium cuique dandum firmant, sed dimidiatum, argu. l. si quis Titio. §. fin. ff. de lega. 2. Vltimi vtrunque excludendum contendere videntur, argu. l. si ita fuerit. ff. de rebus dubijs. l. duo sunt Titij. ff. de testamen. tutela. l. eum qui. ff. ad Trebellia. l. ita stipulatus. ff. de verb. oblig. Et quod singuli solidum praemium habere debeant, tenent Iacobus de Rauenna, & Odofredus, & Albericus, nume. 4. in prooemio forum. §. discipuli, sequitur & dicit communem sententiam Franciscus de Ripa in lege, si quis in fundi vocabulo. §. fin. in fine. ff. de leg. 1. Dinus, Cinus, & Angel. in l. qui filiabus. §. 1. ff. de legat. 1. sentiunt Barthol. & Imo. in l. hoc articulo. ff. de haeredib. instituen. plenissime per Andream Tiraquellum, in tractatu primogenitu. quaesti. 17. opinio. 4. numer. 12. Tancre. de Corneto rubrica 11. quaestio. 13. sentit Bald. in prooemio forum. §. sed cum nos. sentiunt Ant. de Butrio. & Ioannes de Imol. in Clemen. 1. de rescriptis. licet Alexand. nihil firmet in d. l. qui filiabus. §. 1. Haec opinio non placet, quia constat quod non tanto praemio dignus est, nec tam de suo Imperatore benemeritus fuit, qui simul cum alijs victor extitit, quam foret si solus victor existeret, vt in quaestionibus sequentibus latius dicemus. Quod autem per contrarium neuter ad praemium admittatur, tenet Alexan. in l. eum qui nouissimus. ff. ad Treb. & alij quos refert Corsetus, vbi supra, quaest. 1. colum. 3. in suo tract. de brauio. Quod autem quisque ad partem tantum praemij admittatur, & faciant sibi partes concursu, tenent Corsetus in d. tract. de brauio. q. 1. numero quinto. post Cin. & Iaco. de Arena quos ipse refert, & quamplures relati per And. Tiraquellum in tract. primog. q. 17. opi. 4. numero duodecimo. qua de re per Barthol. Bald. Imolam & Cumanum in l. hoc articulo. ff. de haeredit. institu. per Petrum de Bellapertica, Din. Oldra. Iacob. de Arena, Cinum, Alberi. Barthol. Bald. Ange. & alios in l. qui filiabus. §. 1. ff. de leg. 1. Fulgo. consilio 47. ser Michael. Paulus in l. eum qui. ff. ad Treb. Imol. in l. duo socij. ff. de haer. instituen. Quid dicendum? & sane haec media opinio, vt vterque ad praemium admittatur, ita tamen vt partes faciant concursum verior visa est, Primum, quia de proprietate sermonis admittenda. Deinde quia accedit neutri ac intentioni eorum qui praemium proposuerunt, quod sit ex proprietate verborum, patet per l. ex duobus, in princip. ff. de vulga. & pupilla. subst. l. qui duos. l. quod de pariter. ff. de reb. dubi. l. si ita fuerit. eo. titu. quib. iuribus habetur eum primum videri, quem nemo antecedit, hos autem duos a nemine praeuentos fuisse constat, & consequenter primos moenia ascendisse, iure dicemus, quod autem isthaec interpretatio sit ex mente, animo ac sententia eorum qui illud praemium pollicebantur, in comperto videri debet, cum enim actiones nostras iuxta plerunque accidentia, non iuxta ea quae raro contingunt, iudicari debeant. l. semper in stipulationibus. ff. de reg. iur. l. nam ad ea. ff. de legibus. & fere semper hostium moenia & castra ascendere, vel intrare non simul a multis contingat, sed prius ab vno quam ab reliquis, sane verosimilius est, qui praemium proposuit cogitasse vnum tantum fore qui reliquis anterior moenia subiturus esset, ideoque vnicum tantum praemium non etiam plura pollicitus suis, plura praemia expositurus si plures viros moenia pariter subituros cogitasset, cum ergo nullus praeter voluntatem & intentionem suam videatur obligari. l. obligationum substantia. ff. de actio. & oblig. leg. consensu, in princ. eod. leg. non omnis. ff. si cert petat. per totum. Institutio. de oblig. ex consensu, superest, vt qui praemium pollicitus fuit, ad vnicum tantum, non etiam ad plura obligatus videatur, neque ad rem pertinet, quod si forte plures viros moenia pariter subituros cogitaret, plura forte praemia proponeret, & consequenter quasi ad plura praemia praestanda obligatus videatur, iuxta Glos. app. in l. tale pactum. §. fin. ff. de pact. leg. ita stipulatus. versi. Sabinus ibi, ex mente, vbi Paulus & alij. ff. de verbo. oblig. [sect. 2] Nam sane dict. Gloss. procedit quando id est verosimilimum, quando in specie nostra non est, quinimmo verosimilius est, vt si plures viros pariter inuasuros moenia putasset aut cogitasset, licet forte plura praemia proposuisset, tamen forte longe minora praemia forent, ne ergo is promissor praeter voluntatem suam vt obligetur dicamus aut in plus quam voluit quod inciuile esset, dicendum est vnum duntaxat praemium, non etiam plura deberi, cum ergo vnicum debeatur, necesse est illud inter vtrunque diuidi, argumen. dict. l. si pluribus. ff. de leg. primo. l. Maeuio, in princip. ff. de lega. secundo. l. coniunctim. leg. re coniuncti. ff. de leg. tertio. §. si eadem. Instituti. de lega. neque in specie hac vlla est incertitudo, quae vitiari debeat, nam licet actor debeat probare suam intentionem. leg. prima. l. actor quod asseuerat. l. fin. C. de probat. l. qui accusare. C. de edendo, idque certo non etiam contingenter. leg. non hoc. C. vnde cognati. tamen vtcunque istorum suam intentionem etiam certo non contingenter tantum probasse videtur, quia se primum fuisse inspecta etiam proprietate verborum dicere potest, & concursus alterius qui similiter primus fuit, non eo tendit, vt is non videatur inuitatus, sed vt minore rei portione contentus esse debeat propter concursum alterius qui sibi partem aufert, non sic in terminis leg. si fuerit. ff. de rebus dub. leg. duo sunt Titij. ff. de testamen. tut. leg. cum qui nouissimus. ff. ad Trebel. cum sim. vbi erant duo Titij, & Titio legaui vel iussi, vt in partem vltimi morientis substitutus vocaretur, vel vt Titius tutor foret, nam Titio agenti recte obijcietur, non satis certum esse, an ipse fuerit inuitatus, an vero alter Titius, & sic de reliquis. Praeterea si plures ad eandem rem fuerint inuitati, faciunt sibi partem per concursum, nec se inuicem impediunt, quod procedit siue ad illam rem separatim inuitati dicerentur, vt in dict. §. si eadem res, & in dict. l. si pluribus. siue etiam coniunctim, vt dict. l. si pluribus, & leg. coniunctim. ff. de leg. tertio. Astringitur hoc argu. [sect. 3] nam quando pluribus eadem res relinquitur, vnusquisque ad solidam rem ex proprietate sermonis vocatus intelligitur, siue separatim inuitati fuerint. dict. l. si pluribus. §. si eadem res, & leg. vnic. §. vbi autem, cum §. seq. C. de cad. tol. siue etiam coniunctim, dict. l. coniunctim. l. Maeuio, in princi. verb. totus. ff. de lega. secundo. l. triplici. ff. de verbo. sign. & est vera & communis opinio secundum Baldum in leg. si fortidianum. C. de leg. & Iason. in leg. re coniuncti. ff. de leg. 3. numero 22. & Ripam numero 30. & secundum Zas. libro primo. sing. respo. capit. decimooctauo. Alci. in leg. triplici. ff. de verb. & rerum sig. (adde pro communi leg. vitium. ff. de reb. dubi. in verb. quasi initio) & etiam secundum Iaso. in leg. si duobus. §. fin. ff. de legat. primo. & iterum in princip. eiusdem leg. & Barthol. in leg. cui fundus. ff. de condi. & dem. & iterum ipse Iason in dict. l. si duobus. §. fin. numero tertio. post Bald. & alios quos refert & Cuma. in leg. re coniuncti, in princip. Idem Aret. in dict. l. si duobus. §. fina. vbi etiam Imola, & Paulus & Baldus, Villal. fol. 13. columna tertia. in dict. l. re coniuncti, vbi Ripa numero 57. & numero 27. in fin. & Villal. fol. 32. colum. 3. in princip. cum ergo quando pluribus eadem res relinquitur siue separa tim siue coniunctim, quib. casib. ad solidam rem quisque inuitatus intelligitur, adhuc sese inuicem concurrentes minime impediunt, sed faciunt sibi partes per concursum, nec vbi vlla incertitudo esse videtur, cur non & in specie nostra idem forte dicemus, vt sese inuicem minime impediant, sed concursu partes sibi faciant, nam cum indefinita oratio aequipolleat vniuersali. l. 2. ff. de lib. & posthum. l. si pluribus. ff. de legat. 2. §. nominatim. Inst. de exhibi. liberorum, illa verba indefinita (scilicet qui primus moenia transcenderit) aequipollerent vniuersali, vt si plures pariter ascenderint, & sic ex legis interpretatione omnes primi (vt diximus) videantur, omnes quidem ad illud praemium inuitati intelligantur, & consequenter quisque eorum agens recte fundet intentionem suam, & certo non contingenter tantum, cum verum sit quenque eorum primum fuisse, & consequenter ad praemium propositum inuitatum fuisse, sed quia obligationem seu promissionem illius qui praemium proposuit praeter eius intentionem augeri & geminari seu duplicari periniquum esset ad partem tantum cuique dandam necessario deueniendum est, non aliter atque fit in terminis d. l. si pluribus, & d. l. coniunctim, cum similibus supra allegatis. Denique pro hac parte videtur tex. apertus in l. si duobus. §. fin. ff. de leg. 2. Agnosco tamen relatum esse quoppiam exemplum Scipionis Africani, qui cum moralis coronae praemium ei dandum esset, qui primus Carthaginis nouae, quam obsidebant, moenia conscendisset, duoque simul eos muros transcendisse se contenderent, vtrunque murali corona & honore donauit, vt testantur Titus Liuius de bello Punico secundo, li. 6. & Plutarchus Cheroneus de viris illustribus in vita ipsius Scipionis, quod & in apoph. ipsius retulit & laudauit Erasmus Roterod. huiusque sententia a nostris & sancta & aequa habita est, meminit etiam Alci. in l. proximus. ff. de verb. sign. & cum[sect. 4] non absimilis contentio esset inter Aristodemum & Hippomedontem apud Cumanum ex insigni illa victoria quam ex Etruscis retulerant, qui ad sinum Ionicum habitabant, senserunt seniores vtrique eum honorem concedendum, teste Dionysio Halicarnasseo Romanorum antiquitatum lib. 7. verum huiusmodi exempla non tam ex iure quam ex gratia videntur processisse, sicque ad iuris necessitatem non sunt trahenda. §. sed & quod principi. Instit. de iure naturali. l. 1. ff. de const. principum. Praeterea cum praemissum sit propositum, vel a principe, vel a Republica plenius est interpretandum, iuxta Gloss. approbatam in l. fin. ff. de const. principum. c. decet, de regu. iur. in 6. & ibi de egregio quopiam facinore praemiando, quod etiam trophaeo dignum videretur, agitur, ab animo, & mente eorum principum, qui praemium pollicebantur, alienum minime videtur locupletatum munus & praemium merentibus referre, [sect. 5] nec dubium est quin ex benigna & plena mente illius qui praemio quem honorare voluit, aliquando interpretamur, vt integrum donum aut praemium aut relictum alterutri ex duobus inuitatis praestetur, vt est tex. egregius in d. l. si pluribus. §. fin. ff. de leg. 1. quamuis regulariter concursu sibi partes facere deberent, vt ibi, itaque exemplum Scipionis & seniorum, supra relatorum, intelligo procedere in terminis d. l. si pluribus. §. fi. cum ex euidenti aut verosimillima voluntate concedentis colligebatur, vt vtrique integrum praemium daretur, euidentem autem voluntatem accipere debemus, etiam eam quae ex coniecturis colligitur, vt in l. licet Imperator, vbi plene per Ias. & alios. ff. de leg. 2. iterum regulariter vbi tam insigne facinus non esset, sicque haec praesumptio cessaret, non integrum cuique praemium deberetur, sed partes concursu fierent, stat ergo ex superioribus, vt praemium propositum ei qui primus hostium vrbisque obsessae moenia transcenderet, aut castrum hostium irrum peret, aequis ex partibus diuidetur, inter duos qui pariter, vel moenia transcenderunt, vel in hosticum castrum impetum irruentes fecerunt. Fallit primo quando ex coniecturis colligeretur aliam fuisse mentem pollicentis tale praemium, argu. dict. l. licet Imperator, & eorum argu. quae modo retulimus. Fallit [sect. 6] secundo quando facinus erat magnum & memorabile, quod sine magno periculo auderi non posset, praesertim si ad honorem & commoditatem Reipublicae pertineret, & a principibus ab ipsa Republica praemium propositum foret,[sect. 7] nam tunc ex integro praemium alterutri dandam esset, arg. dict. l. fin. cum ibi notatis. ff. de const. principum, & arg. eorum, quae ait Alberi. in prooemio forum. §. discipuli. col. 2. Fallit tertio quando praemium propositum erat[sect. 8] indiuiduum in iure tam proprietatis quam possessionis, vel vsus vel administrationis, veluti si filia Imperatoris in vxorem designata esset ei qui primus hostium moenia transcendisset, tunc enim vel neutri daretur, vel locus foret gratificationi, arg. tex. in l. fi. ff. de relig. & sum. fune. ista est communis opin. vt per Alberi. in d. §. discipuli, per Alexand. in d. l. qui filiabus. §. 1. qui alios refert per eundem & Lud. Romanum in l. cum qui nouissimus. ff. ad Trebel. late per Tiraquell. vbi supra, qui quando fiat locus gratificationi fuse refert in dict. trac. primog. q. 17. opinio. 2. per totam. Fallit [sect. 9] quarto quando secundum quosdam alter ipsorum rei promissae natus esset possessionem sine vitio, argu. ca. cum partium iura, de regu. iur. in 6. §. commodum. Instit. de inter. multa per Iason. Corn. Curt. Iuni. Decium, & alios in l. si emancipati. C. de collati. in illo arti. quando filius praesumatur in possessione patriae potestatis. And. Tiraq. in d. quaest. 17. opin. 11. Pro nostra principali opinione optimus text. in l. & hoc Tiberius. ff. de haeredi. institu. vbi non solum quando est facti ambiguitas, sed etiam si sit iuris dubietas, diuiditur id de quo litigabatur, pro nobis etiam [sect. 10] quia probationes sufficit, vt concludant verosimiliter in ijs quae euidentem probationem non recipiunt. Gloss. in l. neque natales. C. de proba. quae communiter app. secundum Corn. in l. si emancipati. colum. 2. C. de colla. sed hic non cadebat euidens probatio, quia agitur de interpretando animo eius qui praemium proposuit, ergo, &c. Ex superioribus infertur decisio illius articuli memorabilis vehementerque controuersi, [sect. 11] si ad maioratum qui ad eum ex filijs qui primus natus esset pertinere debebat, plures gemini contendantur, vel quod pariter editi sunt, vel si non pariter, tamen incertum erat vter eorum anterior in lucem exiret, an ambo admitti debeant, an neuter, an forte alter tantum, qua in re sunt duodecim principales opiniones, quas ordine refert ornatissime Andreas Tiraquel. in d. q. 17. sed per nostra argumenta, iura & rationes supra relatas, ea pars quasi tam iuri, quam aequitati proximior, eligenda est, quae habet vtrunque admittendum, non aliter atque admittuntur duo collegatarij ad eandem rem, quando vtrique ex proprietate sermonis insolidum relicta esse videtur, quod accidit cum ambobus relicta fuit, vel coniunctim, vel separatim, vt diximus, nec ad rem pertinuit quod maioratus videatur indiuiduus, nam adhuc potest per plures insolidum administrari, iuxta no. in c. prudentiam. de offic. dele. Felin. in c. capitulum sanctae Crucis, de rescrip. colum. antepen. versic. de duobus natis. & videtur communis opinio, vt ambo gemini admittantur, vt per Ias. in l. si extraneus. ff. de condi. caus. data. facit Glo. in l. idem erit. ff. de stat. hominum. Bald. in prooemio ff. §. itaque. colum. 2. Idem Bal. in auth. ex testamento. C. de colla. Aret. consilio 162. diligenter. col. 3. Florian. in l. quae pater. colum. 4. ff. famil. ercis. Bald. & Angel. in l. ex duobus, in princ. per illum text. ff. de vulg. per Alberi. in prooemio ff. §. discipuli. col. 2. nam & similiter imperium per duos administrari simul & potest & aliquando solet, vt per Gloss. in c. non autem. 7. quaest. 1. Glo. in cle. Romano. verbo, reges, de iure iu. And. Tiraq. de primogenit. q. 17. in prin. num. 4. vult etiam ambos ad maioratum admitti, quod & firmat Alexand. in d. l. ex duobus, in prin. licet Areti. ibi variet. Idem Alexand. in d. l. qui filiabus. §. 1. ff. de leg. 1. Ana. in rub. de sortil. col. fina. Mart. Laud. de primogenitu. colu. 9. versi. sed ponamus, quod non apparet. Barba. in clemen. & si principalis, de rescrip. Curt. senior consi. 69. do. Ioan. per Felinum in d. ca. capitulum de rescrip. d. versi. de duobus. Iason vbi supra, versi. pro ista decisio. Anton. Corset. de potestate & excel. legis. q. 64. Benedictus in c. Raynut. de testam. verb. in eodem testamento relinquens. 1. num. 177. plene per And. Tiraquel. d. q. 17. opinione 4. licet contrarium nempe, vt neuter eorum admittatur, sed sese concursu impediant, teneant Imo. in d. l. ex duobus. & Caro. Rui. consil. 186. consideratis. colum. 3. lib. 1. per l. si fuerit. ff. de reb. dub. leg. duo sunt Titij. ff. de test. tutela. cum si. quae nihil obest. Nam ibi qui agebat & lucrum petebat, non probauit nec probare potuit se certo & indubitanter ad illud lucrum fuisse inuitatum, vel ad illud munus, vel tutelam, quia Titio fuit relictum, duo autem Titij erant, ergo succumbere debebat. l. 1. l. actor, quod asseuerat l. fi. C. de probat. l. qui accusare. C. de eden. l. non hoc. C. vnde cogna. non sic in specie nostra, in qua etiam ex proprietate sermonis ambo gemini primi nati dicuntur, cum in ordine nascendi a nemine praecederentur, iuxta interpretationem d. l. ex duobus, de vulgari. & l. quod de pariter, & lege si fuerit. ff. de rebus dub. & l. qui duos. eod. tit. vnde cum maioratus promissus fuerit primo nascenti, ad ambos pertinere debet, qui ambo primi nati fuerunt, & alteruter cum agit & petit sufficienter & certo, non tantum contingenter probat intentionem suam, sicque obtinere debet, quod non erat, vt diximus in terminis d. l. si fuerit, cum sim. Facit pro nobis viua ratio, quam ab alijs praeuisam fuisse non inuenio. [sect. 12] Nam bona maioratus & si ex testatoris dispositione nec alienari possint nec diuidi, tamen illud est regulare in casibus, tamen fallit, & limitatur praesertim quando alienatio erat necessaria, vt est text. expressus, vbi etiam notant communiter Doctor. in leg. peto. §. praedium. ff. de leg. 2. neque enim causa necessitatis comprehenditur sub vlla regula prohibitiua inspecta legis interpretatione, arg. l. si fideiussor. §. si necessaria. ff. qui satisdare cogun. vbi multis id ornat Ias. l. conditionibus pupillus, in verb. iure potestatis. ff. de cond. & dem. vbi aliqua per Soz. l. si filius qui patri. ff. de vul. in verbo, non sponte susceptis, vbi etiam notat Soz. id quod & nos ornauimus de succes. cre. §. vigesimosexto. numero 80. & §. decimoquarto. numero 61. cum ergo ex causa necessitatis recedatur a regulis iuris communis, ad quod etiam facit l. rem legatam. ff. de adim. legat. l. fideicommissa. §. si rem. ff. de leg. 3. cumque in specie & indiuiduo, quo de agimus, res vetita & alienari possit, & diuidi ex causa necessaria quasi voluntaria tantum, non etiam necessaria diuisio vetita videatur, cumque in specie nostra ista diuisio necessaria sit, propter omnimodam incertitudinem, superest vt ea bona maioratus quo de agitur, diuidantur inter hos geminos fratres, argum. d. l. peto. §. praedium, de leg. 2. ff. praesertim cum respectu testatoris (cuius solius interesse hic inspiciendum est) parum aut nihil fere intersit cum ambo sint de liberis eius ex aequo, sicque intelligo quod iure non solum administrationis, sed etiam quae ad bonorum proprietatem diuisio fiat, nam quid prodesset dicere quod administratio tantum bonorum esset communis inter eos, quid enim si postea alteruter eorum decem aut forte viginti liberos sustulissent, esset ne administratio communis inter quadraginta postea fratres patrueles, & sic deinceps procedente progenie ad ingentem vsque populum procederemus, quod ridendum esset.