Quinta fuit opinio, quod forte dirimatur, argu. l. in tribus istis. ff. de iudi. l. si ad princip. C. communia de legatis, vt refert Corsetus, vbi supra, & Albe. in prooe. digestorum. §. discipuli. columna 2. Quid dicendum? & sane verior, & aequior videtur secunda opinio supra relata, vt ambo admittantur, non vt solidam rem quisque assequatur, sed vt dimidiam illius rei partem alteruter capiat. Primo, quia ex proprietate verborum nullus eorum excludi potest, cum primus dicatur, quem nemo praecedit, hi autem a nemine praeuenti fuerunt, ergo, & c. d. l. ex duobus, in princip. d. l. qui duos. l. quod de pariter. ff. de reb. dub. l. si ita fuerit. ff. de condit. & dem. Deinde quia quando pluribus eadem res legatur siue separatim, siue coniunctim, & dubitatur istum quisque solidam rem assequi debeat, an dimidiam an forte nihil, obtinuit eligi mediam viam debere, vt partes viriles collegatarij ferant, text. in l. si pluribus. ff. de lega. 1. qui est melior de iur. l. coniunctim, & l. re coniuncti. ff. de leg. 3. l. Maeuio, in prin. ff. de lega. 2. §. si eadem. Instit. de leg. l. vnica. §. vbi autem. & §. seq. de cad. tol. sic & in proposito, cum duo pariter metam attigerunt, qui ad eandem rem praemij loco propositam fuerunt inuitati, licet dubitari possit, an singuli solidam rem, an partem tantum, an forte nihil laturi essent, aequius & moderatius est mediam viam eligi, vt partem vilem quisque assequatur, nec quenquam mouere debet, quod mens pollicentis fuisse videretur, vt ad solidam rem vnus solus, qui caeteros velocitate anteiret inuitatus videretur. Nam & similiter qui mihi fundum, deinde tibi eundem fundum legauit, inspecta proprietate verborum solidum mihi fundum, ribique similiter solidum legasse videtur, & nihilominus partes concursu fiunt, nec per hoc legatum vitiatur, aut fit inutile, vt iuribus proxime adductis.