Quinta fuit opinio, quod fortè dirimatur, argu. l. in tribus istis. ff. de iudi. l. si ad princip. C. communia de legatis, vt refert Corsetus, vbi suprà, & Albe. in proœ. digestorum. §. discipuli. columna 2. Quid dicendum? & sanè verior, & æquior videtur secunda opinio suprà relata, vt ambo admittantur, non vt solidam rem quisque assequatur, sed vt dimidiam illius rei partem alteruter capiat. Primò, quia ex proprietate verborum nullus eorum excludi potest, cùm primus dicatur, quem nemo præcedit, hi autem à nemine præuenti fuerunt, ergo, & c. d. l. ex duobus, in princip. d. l. qui duos. l. quod de pariter. ff. de reb. dub. l. si ita fuerit. ff. de condit. & dem. Deinde quia quando pluribus eadem res legatur siue separatim, siue coniunctim, & dubitatur istum quisque solidam rem assequi debeat, an dimidiam an fortè nihil, obtinuit eligi mediam viam debere, vt partes viriles collegatarij ferant, text. in l. si pluribus. ff. de lega. 1. qui est melior de iur. l. coniunctim, & l. re coniuncti. ff. de leg. 3. l. Mæuio, in prin. ff. de lega. 2. §. si eadem. Instit. de leg. l. vnica. §. vbi autem. & §. seq. de cad. tol. sic & in proposito, cũ duo pariter metam attigerunt, qui ad eandem rem præmij loco propositam fuerunt inuitati, licet dubitari possit, an singuli solidam rem, an partem tantùm, an fortè nihil laturi essent, ęquius & moderatius est mediam viam eligi, vt partem vilem quisque assequatur, nec quenquam mouere debet, quòd mens pollicentis fuisse videretur, vt ad solidam rem vnus solus, qui cæteros velocitate anteiret inuitatus videretur. Nam & similiter qui mihi fundum, deinde tibi eundem fundum legauit, inspecta proprietate verborum solidum mihi fundum, ribiq́; similiter solidum legasse videtur, & nihilominus partes concursu fiunt, nec per hoc legatũ vitiatur, aut fit inutile, vt iuribus proximè adductis.