Tenendo istam partem ad legem, duo sunt Titij. ff. de testamento tutela. & leg. si ita fuerit. ff. de condition. & demonstrationib. cum si. in quibus nititur communis opinio, responde, ibi fuisse incertitudinem inter personas agentium, actor enim suam intentionem probare debet & fundare. leg. prima. leg. actor, quod asseuerat. C. de probat. §. commodum. Insti. de interdi. l. qui accusare. C. de eden. idque certo non contingenter. l. non hoc. C. vnde cognati. in dictis autem iuribus, & in l. eum qui. ff. ad Trebel. cum sim. actor non certo & indubitanter, sed contingenter tantum probabat se ad relictum illud inuitatum fuisse. Titio enim relictum fuerat, & erant duo Titij. Item in partem illius impuberis, qui vltimus moreretur substitutus eram, nec docebam vter eorum nouissimus moreretur, sicque mea petitio, & intentio incerta erat omni ex parte, non sic in specie nostra, nam cum ambo metam primi, & pariter attingeremus, negari non potest quin verum & certum sit vtrunque nostrum ad solidum praemium inuitatum fuisse, licet concursu partes faciamus. quia solidam cuique dari natura non sinit. l. 3. §. ex contrario. ff. de acq. poss. cum & similiter si eadem res separatim mihi & tibi legaretur ad solidum quisque inuitatus videretur, & per concursum partes faceremus, nec per hoc videretur esse vlla incertitudo quo ad viriles partes ferendas, vt d. l. si pluribus, cum sim. supra citatis, licet id incertum haberi deberet, an testator vellet solidam rem vni dari, alteri vero eius aestimationem, vt ibidem. Vnde apparet non obesse d. l. qui filiabus. §. 1. de leg. 1. ff. vbi illa verba (si qua mihi filia genita erit centum ei haeres meus dato) hunc habent sensum, vt si plures nascantur singulis singula integraque centum praestentur. nam ibi non primam tantum nascentem testator inuitauit ad lucrum, hic autem eum qui primus metam attigisset inuitauimus, sicque verisimiliter de vno tantum praecurrente, & de vnico tantum praemio cogitatum fuit. At in d. l. qui filiabus. verisimiliter cogitari potuit plures filias nascituras, sicque nec de vnica nascente, nec de vnica summa, aut relicto cogitatum fuisse intelligendum est, sicque vbi de vnica persona, & vnico praemio verisimiliter cogitatum fuit, fiunt partes concursu, vbi vero de pluribus personis & pluribus emolumentis verisimiliter cogitatum fuit, non fiunt partes concursu, sed solidum cuique conceditur. [sect. 7] Praeterea quando virtuti, excellentiae, eminentiae, victoriaeque praemium pollicetur, non tanto praemio, & palma dignus videtur is qui simul cum alijs victor extitit, quam ille qui omnes omnino superauit, vt & patet ad sensum, & probatur arg. l. 1. ff. de orig. iur. dum ait, id demum perfectum esse quod ex omnibus suis partibus constat. Nam & similiter nihil actum esse intelligimus, cum aliquid superest agendum, argu. l. penult. & fin. C. ad Syll. vnde etiam in poenalibus, si dies dicta ad opus faciendum aduentauerit opere nondum perfecto tam poena promissa commissa intelligitur, quam si operis nihilominus factum esset. l. cum ita stipulatus sim mihi a Proculo. ff. de verb. oblig. vbi per omnes, tunc sic ea conditio (praemium ei qui primus metam attigerit dabitur) [sect. 8] hunc habet sensum, vt qui cursu, ac velocitate reliquos omnes vicerit & superauerit, is demum praemium ferat, ergo licet is omnes alios praeter vnum vicerit, quia aliquid ei superest agendum, nihil omnio egisse videtur, vt dd. ll. Neque ad rem pertinet d. l. si pluribus, cum sim. ff. de leg. 1. nam illud procedit magis quidem ex legis interpretatione, quam ex proprietate verborum, & ita etiam procedit d. l. qui duos. d. l. quod de pariter. ff. de reb. dub. cum sim. Praeterea procedunt illa iura in re non reiterabili, aut repetibili, & sic ad piam legis interpretationem necessario recurrendum est, aliud est in specie nostra, vbi cursus erat reiterabilis. Sicque intelligendum etiam est quod diximus supra ca. praeced. de praemio proposito ei qui primus vrbis obsessae moenia ascenderet, nam si duo pariter ascenderunt vrbe capta, cum res repetibilis, ac reiterabilis non sit, ad piam interpretationem necessario recurrendum est, quae habet praemium inter eos diuidi, ergo in specie nostra verissimum est ex mente pollicitantium neutrum eorum victorem extitisse, sicque certamen iterum repetendum esse, & in eo tantum quomodo manebit, an ab omnibus simul decem, an vero a solis illis duobus is cursus repetendus sit, pro nostra & communi sententia facit, quia etiam in conditionalibus, dispositionibus etiam a proprietate sermonis recedimus, vt mentem agentium sequamur. l. haeredes mei. §. cum ita. ff. ad Trebel. l. quibus diebus. §. dominus. ff. de condit. & demon. & vtrobique per Sozi. Ex superioribus apparet nullo colore defendi posse opinionem eorum quos supra retulimus tenuisse solidum praemium cuique dandum esse, id enim palam aduersatur repugnatque menti ipsorum pollicitantium, qui praemium dare voluerunt, ei soli quod ad veram gloriam contendens caeteros omnes nullo dempto superaret, nec dubium est quin neuter istorum verum erit dicere quod omnes omnino superasset, ergo praeter mentem & sensum eorum esset ei praemium pactum praestari. [sect. 9] Non quoque tenenda est sententia existimantium locum esse gratificationi, & longe minus sententia eorum qui omnibus pariter iubet praemium denegari, cum adhuc integra res sit ad certamen repetendum, & hanc nostram sententiam (quae ex mente communis opinio est) vsus hominum probat, nam in ludis, & certaminibus qui Hispaniae frequentantur (quos iustas Hispaniae dicimus) si in congressibus designatis neuter alterum superauit, certamen quasi re infecta, sed integra tamen repetitur. Idemque vsu fit in ludo schacorum, quoties in tali ludo, aut certamine neuter alterum vicerat, quod accidit quando ludus iuxta sermonem Hispanum se haze manana. Idemque in similibus certaminibus.