PRopositvm [sect. 1] fuit praemium concurrentibus ad brauium, vt qui primus metam attingeret illud ferret, ex equitibus currentibus vnus cecidit, quem equus dorso depulerat, equusque sine sessore, aut equite caeteris prior metam attigerat, an praemium domino acquireretur? vehementer fuit controuersum, qua in re sunt tres casus inspiciendi. Primus quando verba ita habebant (equo qui primus metam attigerit, &c.) & tunc etiam si sine equite ille equus metam primus attingeret, praemium domino acquireret, ista est communis opinio, quam tenent Barthol. Bald. Angel. Paul. Alexand. & Iason, numero 43. & Zasius colum. pen. in fin. & columna fin. in l. 1. §. item acquirimus. ff. de acqui. poss. quia licet acquirere nihil possimus per rem inanimatam, vt in dict. §. item acquirimus, & leg. quemadmodum. ff. de acquiren. posses. tamen hic acquisitio contingit per ipsummet acquirentem, licet per rem inanimatam (hoc est per equum) impleta conditio fuerit, sub qua ad illud lucrum fuit inuitatus non aliter atque si relictum esset sub conditione, si nauis ex Asia venerit, per nauis aduentum impleri conditio potest. l. si quis haeredem. C. de instit. & subst. fere per totum. ff. de condit. & dem. Secundus casus est, quando verba dicebant (ei qui cum equo primus metam attigerit, &c.) & tunc communis opinio est Barthol. & aliorum, vbi supra primum non deberi equiti cadenti, licet eius equus se expulso primus metam attigisset, quasi equiti non equo praemium sit propositum sub conditione hac, si primus metam tangeret, ipse autem non primus metam attingit, sed ipsius equus, sicque euanuit aut defuit conditionis aduentus & implementum. Tertius casus est, cum verba non sunt ita clara, sed sumus in dubio, quia verba ita habeant (primo metam attingenti, &c.) & hoc casu communis sententia est domino praemium acquiri per equum, qui se expulso primus metam attigerat, ita tenentin dict. §. item acquirimus. Ioannes de Imo. numero vigesimoquinto. Cumanus, Romanus, Alexand. numero decimoseptimo. Iason, numero quadragesimotertio. Salicet. in l. non dubium. C. de legibus. Baldus in leg. qui fundum. ff. quemadmod. serui. amitt. Imola in leg. secunda. ff. de cond. & dem. Aretin. nume. 60. in dict. §. item acquirimus, & est communis opinio secundum Iason. vbi supra, numero 43. quam etiam firmat esse communem Zasius ibi, numero 21. licet contrarium teneat, eandem tenet & firmat esse communem Alberi. in l. 1. §. per eum. ff. de acqui. pos. Idem Alberi. in l. cum seruus. ff. de verbo. oblig. vbi firmat ita seruari. & quod ita tenuerunt multi & magni Doctores, & est communis opinio secundum Alexand. vbi supra, mouentur, quia animus eorum qui cursum ordinauerant praemiumque exposuerant, esse videbatur, vt virtuti & velocitati equorum precium daretur, hoc est, vt daretur dominis propter equorum velocitatem & virtutem, quasi inter ipsos equos non inter equites certamen esset, nec dubium est quin, vt diximus, conditio illa per equum posset impleri, vt ea impleta dominus acquireret, etiam si casu impleta esset. le. si quis haeredem. C. de insti. & substi. l. 2. cum ibi notatis. ff. de cond. & dem.