PRopositvm [*] fuit præmium cōcurrentibus ad brauium, vt qui primus metam attingeret illud ferret, ex equitibus currentibus vnus cecidit, quem equus dorso depulerat, equusq́ue sine sessore, aut equite cæteris prior metam attigerat, an præmium domino acquireretur? vehementer fuit controuersum, qua in re sunt tres casus inspiciendi. Primus quando verba ita habebant (equo qui primus metam attigerit, &c.) & tunc etiam si sine equite ille equus metam primus attingeret, præmium domino acquireret, ista est communis opinio, quam tenent Barthol. Bald. Angel. Paul. Alexand. & Iason, numero 43. & Zasius colum. pen. in fin. & columna fin. in l. 1. §. item acquirimus. ff. de acqui. poss. quia licet acquirere nihil possimus per rem inanimatam, vt in dict. §. item acquirimus, & leg. quemadmodum. ff. de acquiren. posses. tamen hic acquisitio contingit per ipsummet acquirentem, licet per rem inanimatam (hoc est per equum) impleta conditio fuerit, sub qua ad illud lucrum fuit inuitatus nō aliter atque si relictum esset sub conditione, si nauis ex Asia venerit, per nauis aduentum impleri conditio potest. l. si quis hæredem. C. de instit. & subst. ferè per totum. ff. de condit. & dem. Secundus casus est, quando verba dicebant (ei qui cùm equo primus metam attigerit, &c.) & tunc communis opinio est Barthol. & aliorum, vbi suprà primum non deberi equiti cadenti, licet eius equus se expulso primus metam attigisset, quasi equiti non equo præmium sit propositum sub conditione hac, si primus metam tangeret, ipse autem non primus metam attingit, sed ipsius equus, sicq́ue euanuit aut defuit conditionis aduentus & implementum. Tertius casus est, cum verba non sunt ita clara, sed sumus in dubio, quia verba ita habeant (primo metam attingenti, &c.) & hoc casu communis sententia est domino præmium acquiri per equum, qui se expulso primus metam attigerat, ita tenentin dict. §. item acquirimus. Ioannes de Imo. numero vigesimoquinto. Cumanus, Romanus, Alexand. numero decimoseptimo. Iason, numero quadragesimotertio. Salicet. in l. non dubium. C. de legibus. Baldus in leg. qui fundum. ff. quemadmod. serui. amitt. Imola in leg. secunda. ff. de cond. & dem. Aretin. nume. 60. in dict. §. item acquirimus, & est communis opinio secundum Iason. vbi suprà, numero 43. quam etiam firmat esse communem Zasius ibi, numero 21. licet contrarium teneat, eandem tenet & firmat esse communem Alberi. in l. 1. §. per eum. ff. de acqui. pos. Idem Alberi. in l. cum seruus. ff. de verbo. oblig. vbi firmat ita seruari. & quod ita tenuerunt multi & magni Doctores, & est cōmunis opinio secundum Alexand. vbi suprà, mouentur, quia animus eorum qui cursum ordinauerant pręmiumq́ue exposuerant, esse videbatur, vt virtuti & velocitati equorum precium daretur, hoc est, vt daretur dominis propter equorum velocitatem & virtutẽ, quasi inter ipsos equos nō inter equites certamen esset, nec dubium est quin, vt diximus, conditio illa per equum posset impleri, vt ea impleta dominus acquireret, etiam si casu impleta esset. le. si quis hæredem. C. de insti. & substi. l. 2. cum ibi notatis. ff. de cond. & dem.