Contrariam partem [*] tenet Dinus in l. 1. §. cæterum. ff. de verb. oblig. & ibi Paul. nu. 3. Dinus in d. §. Idem acquirimus. Idem in l. 1. §. quæsitum. ff. de aqua quot. vt refert Alberi. vbi suprà. contrariam etiam partem tenet nouissimè Zasius in d. §. Item acquirimus. col. fi. primum, quia, inquit, illud præmium promissum videtur sub hac conditione potestatiua, si primus metam attingeret. potestatiua autem conditio non sufficit quod fato, aut casu impleatur, sed oportet impleri ex animo eam implere debentis, communis opinio est Bar. & aliorum per text. ibi in l. 2. ff. de cond. & dem. per Doct. in d. l. si quis hæredem. & in l. 1. eo tit. sed hic licet perequi priorem aduentum conditio videretur impleta, tamen non ex animo equitis, sed casu, aut fato impleta videretur, sicq́ue non sufficeret. Sed hoc argumentum suspectum est, hic enim conditio pẽdebat non ex libera & expedita equitis voluntate, sed ex facto ipsius, & virtute equi sui, & ex facto, aut non facto aliorum eadem de re contendentium, quo casu constat conditionem esse ineptam. l. 1. C. de instit. & substi. cum ibi plenè notatis per Gloss. & alios. leg. 2. ff. de cond. & dem. l. si iam facta, eod. titul. l. si quis hæredem. C. de insti. & subst. mixtam autem conditionem sufficit fato, & casu impleri. d. l. si iam facta. d. l. si quis hæredem, & vtrobique per omnes.