Item licet per rem inanimatam possit ius quaesitum retineri. l. aquam. ff. quem ad. ser. amit. tamen acquiri denuo non potest, dict. §. item acquirimus. l. si a furioso. ff. eod. tit. de acqui. pos. in quaestione autem nostra non de retinendo agitur, sed de acquirendo, ergo, &c. Quid dicendum? & sane licet Zasij argumentum euanuerit, eius tamen opinionem veriorem puto contra communem, hunc enim ludum, quo de agimus, nec equinum dicere possumus (hoc est ad equos tantum pertinentem) nec pedestrem (id est ad pedites tantum pertinentem) sed equestrem intelligere debemus. Vnde in tali ludo, qui neque equinus tantum erat, nec pedestris tantum (hoc est nec equorum tantum, nec hominum peditum tantum) sed equestris, nempe hominum & equorum simul, probabilius est, vt siue homo solus sine equo, siue equus solus sine homine insessore metam attingeret, nihil fecisse videretur, cum eques (hoc est homo equo insidens) si qui ad tale lucrum, seu praemium fuit inuitatus, & hanc fuisse mentem eorum, qui talem ludum instituerunt, nullus modo sanus abnegabit, [sect. 3] & cum in conditionibus implendis, praesertim cum agitur de lucro acquirendo, verba conditionum sint strictissime accipienda. l. qui haeredi. l. Maeuius. ff. de cond. & dem. & formaliter vt ex communi opi. resoluit Decius in l. 1. colum. 1. & 2. C. de insti. & subst. verbaque ista secundum subiectum ludum, & materiam sint intelligenda. l. si vno. ff. locati. l. quibus diebus. §. dominus, vbi Soz. in pri. ff. de cond. & dem. l. stipulatio ista. §. hi qui. & §. haec quoque. ff. de verb. obliga. ludusque subiectus sit equestris, hoc est hominum simul, & equorum, illa conditio lucri propositi de metam attingendo, intelligitur de meta attingenda ab equite, hoc est, ab homine equo insidente, vel equitante, non ab equo solo, vel pedite solo. Praeterea mentem eorum qui hunc ludum ordinauerunt, talem fuisse intelligere debemus, qualem inducunt communiter accidentia. l. semper in stipulationibus. ff. de regu. iur. l. nam ad ea. ff. de legibus. nullus autem modo sanus negabit, quin hunc casum de equo solo, vel pedite solo metam ante alios equites attingente, non venerit verosimiliter in mentem eorum, qui hunc ludum instituerant, & consequenter quod praemium equitibus non etiam equis solis, aut solis peditibus proposuerunt, quod si dixeris at si in eorum mentem is casus venisset, quid nam statuissent, & tunc magis est, vt equo solo praemium non concederetur, quia nullus ignorat quod velocius equi currant sine insessore, quam cum insessore onerati, vt sic nec caeteris velocior, nec palma dignus videatur is equus, qui equite expulso primus metam fugiens attigisset, praesertim cum aequalitas hisce, & similibus in rebus videatur seruanda. l. cum oportet. C. de bon. quae lib. l. illud. C. de colla. sicque pro nobis faciet ratio illius Glo. approbatae in leg. tale pactum. §. fin. ff. de pact. dum ait pro cauto habere debere, quod agentes expresse sint verisimiliter, si de eo meminissent.