Item licet per rem inanimatam possit ius quæsitum retineri. l. aquam. ff. quem ad. ser. amit. tamen acquiri denuo non potest, dict. §. item acquirimus. l. si à furioso. ff. eod. tit. de acqui. pos. in quæstione autem nostra non de retinendo agitur, sed de acquirendo, ergo, &c. Quid dicendum? & sanè licet Zasij argumẽtum euanuerit, eius tamen opinionem veriorem puto contra communem, hunc enim ludum, quo de agimus, nec equinum dicere possumus (hoc est ad equos tātùm pertinentem) nec pedestrem (id est ad pedites tantùm pertinentem) sed equestrem intelligere debemus. Vnde in tali ludo, qui neque equinus tantùm erat, nec pedestris tantùm (hoc est nec equorum tantùm, nec hominum peditum tantũ) sed equestris, nempè hominum & equorum simul, probabilius est, vt siue homo solus sine equo, siue equus solus sine homine insessore metam attingeret, nihil fecisse videretur, cum eques (hoc est homo equo insidens) si qui ad tale lucrum, seu præmium fuit inuitatus, & hanc fuisse mentem eorum, qui talem ludum instituerunt, nullus modò sanus abnegabit, [*] & cum in conditionibus implendis, præsertim cum agitur de lucro acquirendo, verba cōditionum sint strictissimè accipienda. l. qui hęredi. l. Mæuius. ff. de cond. & dem. & formaliter vt ex cōmuni opi. resoluit Decius in l. 1. colum. 1. & 2. C. de insti. & subst. verbaq́ue ista secundum subiectum ludum, & materiam sint intelligẽda. l. si vno. ff. locati. l. quibus diebus. §. dominus, vbi Soz. in pri. ff. de cond. & dem. l. stipulatio ista. §. hi qui. & §. hæc quoque. ff. de verb. obliga. ludusq́ue subiectus sit equestris, hoc est hominum simul, & equorum, illa conditio lucri propositi de metam attingendo, intelligitur de meta attingenda ab equite, hoc est, ab homine equo insidente, vel equitante, nō ab equo solo, vel pedite solo. Præterea mentẽ eorum qui hunc ludũ ordinauerunt, talem fuisse intelligere debemus, qualem inducunt communiter accidentia. l. semper in stipulationibus. ff. de regu. iur. l. nam ad ea. ff. de legibus. nullus autem modò sanus negabit, quin hunc casum de equo solo, vel pedite solo metam ante alios equites attingente, non venerit verosimiliter in mentem eorum, qui hunc ludum instituerant, & cōsequenter quod pręmium equitibus non etiam equis solis, aut solis peditibus proposuerunt, quòd si dixeris at si in eorum mẽtem is casus venisset, quid nam statuissent, & tunc magis est, vt equo solo pręmium non concederetur, quia nullus ignorat quod velocius equi currant sine insessore, quā cum insessore onerati, vt sic nec cæteris velocior, nec palma dignus videatur is equus, qui equite expulso primus metam fugiens attigisset, præsertim cum æqualitas hisce, & similibus in rebus videatur seruanda. l. cũ oportet. C. de bon. quæ lib. l. illud. C. de colla. sicq́; pro nobis faciet ratio illius Glo. approbatæ in leg. tale pactum. §. fin. ff. de pact. dum ait pro cauto habere debere, quòd agentes expresse sint verisimilter, si de eo meminissent.