Vnde [sect. 4] infero quod etiam suspecta est per eandem rationem communis illa opinio supra relata, quae habet, quod si verba talia forent (equo qui primus metam attigerit, &c.) tunc praemium acquiret eques expulsus, cuius equus vacuus prius metam attigerat, nam & hoc casu verba illa ad mentem eorum, qui talem ludum ordinarunt, trahenda sunt, vt de equite metam attingente, dum equo insideret, intelligenda sint, non de equo solo metam attingente, per rationes supra relatas, quas non expedit repetere, verba enim solent, & debent impropriari, vt ad mentem trahantur agentium. l. stipulatio ista. §. hi qui. & §. haec quoque. ff. de verb. oblig. l. haeredes mei. §. cum ita. ff. ad Trebel. l. 3. C. de lib. praete. l. 3. C. de inoffici. testamen. l. fin. C. de haered. institu. l. fundus qui locatus. ff. de fundi instruc. l. qui haeredi. §. dominus. ff. de condit. & dem. iuncta l. hi qui. §. Flauius. ff. de sol. etiam si per talem interpretationem recedatur a proprietate verborum, vt dictis legibus, ergo, &c.