Vnde [*] infero quod etiam suspecta est per eandem rationem communis illa opinio suprà relata, quæ habet, quod si verba talia forẽt (equo qui primus metam attigerit, &c.) tunc præmium acquiret eques expulsus, cuius equus vacuus prius metam attigerat, nam & hoc casu verba illa ad mentem eorum, qui talem ludum ordinârunt, trahenda sunt, vt de equite metam attingente, dum equo insideret, intelligenda sint, nō de equo solo metam attingente, per rationes suprà relatas, quas nō expedit repetere, verba enim solent, & debent impropriari, vt ad mentem trahantur agentium. l. stipulatio ista. §. hi qui. & §. hæc quoque. ff. de verb. oblig. l. hæredes mei. §. cum ita. ff. ad Trebel. l. 3. C. de lib. præte. l. 3. C. de inoffici. testamen. l. fin. C. de hæred. institu. l. fundus qui locatus. ff. de fundi instruc. l. qui hæredi. §. dominus. ff. de condit. & dem. iuncta l. hi qui. §. Flauius. ff. de sol. etiam si per talem interpretationem recedatur à proprietate verborum, vt dictis legibus, ergo, &c.