Ludus [sect. 5] vulgaris est per Italiam, & contentio non inamoena ad brauium concurrere, vt qui in tali concursu, & contentione superior euaserit, is praemij loco, aut palmae, seu victoriae nomine quippiam referat, qua in re a nostris summis viribus controuersum saepe fuit, si decem forte ob brauium concurrebant, quorum duo reliquis longe velociores pariter metam attigerunt, vter eorum praemium propositum laturus sit, an ambo forte, an neuter? Sunt enim qui putent vtrunque praemium in solidum habiturum, sunt qui firment dimidium praemij cuique dandum, sunt qui neutri eorum quicquam concedendum velint, sed iterum ad cursum secundum, vel certamen deueniendum esse, vt qui in hoc certamine repetito superior extiterit, palmam ferat, eorum autem, qui in hac vltima opinione sunt quidam aiunt illos duos tantum ad repetitum certamen admittendos esse, qui reliquis priores metam attigerant, quidam vero existimant, vt vniuersi admitti debeant.