Ludus [*] vulgaris est per Italiam, & contentio non inamœna ad brauium concurrere, vt qui in tali concursu, & contentione superior euaserit, is præmij loco, aut palmæ, seu victoriæ nomine quippiam referat, qua in re à nostris summis viribus controuersum sæpè fuit, si decem fortè ob brauium concurrebant, quorum duo reliquis longè velociores pariter metam attigerunt, vter eorum præmium propositum laturus sit, an ambo fortè, an neuter? Sunt enim qui putent vtrunque præmium in solidum habiturum, sunt qui firment dimidium præmij cuique dandũ, sunt qui neutri eorum quicquam concedendum velint, sed iterum ad cursum secundum, vel certamen deueniendum esse, vt qui in hoc certamine repetito superior extiterit, palmam ferat, eorum autem, qui in hac vltima opinione sunt quidam aiunt illos duos tantùm ad repetitum certamen admittendos esse, qui reliquis priores metam attigerant, quidam verò existimāt, vt vniuersi admitti debeant.