Contrariam partem, vt ambo victores fuisse videantur, praemiumque propositum equis ex partibus diuisum ferant, tenent quam plures quos referunt Alexand. & Felin. vbi supra, & And. Tiraquel. de primogenitura. quaestio. 17. opin. 6. numero 10. quia primus is esse intelligitur, quem nemo praecedit. l. ex duobus, in princip. ff. de vulga. l. qui duos. ff. de reb. dub. l. 2. §. haereditas. ff. de suis, & leg. haered. l. si quis Titio. §. fin. ff. de leg. 2. vnde si duo priores pariter metam attigerunt, verum est neutrum ab altero praeuentum fuisse, & longe minus a reliquis, qui tardiores extiterunt, sicque vtrunque primum fuisse iure dicemus, & dignum palma, & praemio proposito, verum quia integra res cuique dari nequit, partes concursu fient, argumen. text. in leg. si pluribus. ff. de leg. 1. §. si ea. res. Institu. de leg. l. re coniuncti. ff. de leg. 3. l. vnic. §. vbi autem, cum §. seq. C. de cad. tol.