Capvt xcii.

Capvt xcii.

FReqvens
1
* ludus est per Italiam ad brauium currere, in quo ludo equestri contingere solet, vt ex decem fortè equitibus, qui currebant, duo, qui cæteris longè anteriores velocioresq́ue vehebantur, pariter metam attingerent, vel quia in eodem momento temporis, vel si non eodem momento, non tamen dignosci potuit, vter prior ad locum destinatum peruenisset, vel quod crebrius cōtingit contingit , pronunciatum fuit signum currentibus non ritè datum fuisse, vt sic iterum currendum sit, quibus casibus illud apprimè controuersum fuit retenta cōmuni communi opinione existimantium iterum currendum esse, an ab omnibus is cursus repetendus sit, an verò à solis duobus illis qui reliquis velociores, & anteriores pariter metam attigerunt, & quòd ab omnibus ijs cursus repetendus sit, tenuerunt Cinus in proœmio ff. Angel. in l. eum qui. ff. ad Treb. & ibi Paul. & Alexand. & Anton. Corsetus in tract. de brauio. quæstio. prima. numero quinto. qui firmat hanc esse communem opin.
Contrariam partem tenent Bald. in proœ mio ff. §. itaque. Ioannes Lecirier in tract. primogenituræ, quæstio. nona. numero vigesimosecundo, qui hanc partem firmat esse magis communem, quàm superiorem huic aduersam. Baldus in suis statutis, verb. brauium, secundum quem id seruat consuetudo, qua de re per Albericum in proœmio suprà allegato. §. discipuli, per Alexand. in leg. qui filiabus. §. primo. ff. de legatis primo. per eundem. in l. eum qui. ff. ad Trebel. Quid dicendum? & quidem quando signum currentibus ritè datum fuit, nec vlla alia ratione cursus repetitur nisi ob id, quod ex duobus qui cæteris velociores apparuerunt, non potuit dignosci vter prior ad locum destinatum peruenisset, magis est, vt illi duo tantùm cursum repetere debeant, non etiam reliqui tardiores, nam in illo cursu primo, & contentione apparuit euidenter, vt duo illi priores reliquos omnes vicerint, & licet præmium victoriæ ad vtrum ex illis pertinere deberet incertum esset, tamen ipsa victoria respectu tardiorum certa fuit & nota, aliud enim est ipsa victoria, aliud præmium victoriæ, illi enim priores licet inter se victores non extiterint, tamen respectu tardiorum victores extiterunt, eosq́ue excludere debuerunt, argumen. leg. boues. §. hoc sermone. ff. de verbo. signi. leg. si quis hæredem. C. de institu. & substit. Præterea illa verba indefinita, qui primus metam attigerit, æquipollet vniuersali. leg. secunda. ff. de lib. & post. §. nominatim. Instituti. de exhæ. libero. & verificatur in pluribus, qui à nemine præcedebantur, & per hoc primi dicuntur. leg. ex duobus, in principio. ff. de vulga. leg. qui duos. l. quod de pariter. ff. de rebus dub. quod si verum est, illos fuisse priores, & victores, verum similiter erit, reliquos qui à nemine præcedebantur, & per hoc primi dicuntur. l. ex duobus, in princip. ff. de vulgar. leg. qui duos. l. quod de pariter. ff. de reb. dub. quod si verum est, illos fuisse priores, & victores, verum similiter erit, reliquos qui tardiores fuerunt, victos videri, & consequenter pręmio præmio proposito exclusos, licet præmiũ præmium propositum incertum sit, qua ex parte ad victores pertinere debeat, nam & in prælio superatis non ideo minus victi dicentur, quod postea victores interse spoliorum diuidẽdorum duidendorum causa præliarentur. Vnde verum non est, quod quidam falsò opinantur, in hac specie nullum victum videri, quia nullus extitit victor, argumen. leg. nec vtile. ff. ex quibus cau. maio. quinimmò & victi extiterunt, & etiam victores, præsertim cùm concursus horum victorum qui ad præmium, vel lucrum fuerunt inuitati, non inducat vllam incertitudinem, quæ soleat nocere, licet præmium propositum minuatur. leg. si pluribus. ff. de leg. 1. §. si eadem res. Institutio. de lega. §. vbi autem, cum §. seq. C. de cad. tol. quod iustificatur ex his quæ diximus in tribus quæstio. præcedentib. Hoc quando signum currentibus ritè datum fuit, non sic si minus ritè, nam tunc omnes cursum repetere deberent, vt tardiores exclusi non magis videantur, quā quam priores, quia inutiliter factum non impedit iterum fieri non magis quàm si re vera factum nihil esset. capitul. non præstat, de reg. iur. in 6. l. qui per salutem. ff. de iureiu. l. hæc conditio, in principio. ff. de cond. & dem. leg. secunda. §. data. ff. de optione legata. nam & testamentum inutiliter factum, pro infecto habetur. §. primo. & §. secundo. Institutio. quibus modis testamen. infirmen. leg. fina. ff. de hæred. instit. leg. si iure. ff. de leg. tertio. & hoc casu potest saluari illa pars affirmatiua, quæ habet omnes admittendos ad cursum repetendum, quando cursus non ritè fuit apprehensus, quia tunc nullus currentium potuit suam conditionem facere meliorem, nec deteriorem, sed si cursus ritè fuit apprehensus, tunc procedat opinio contraria, & est vera, & noua harum sententiarum inter sese | pugnantium compositio, tu videris, an sit præ ter sententiam scribẽtium scribentium . Pro hac parte facit elegans quęstio quæstio , de qua per Iaso. post alios in l. qui per salutẽ salutem , suprà allegata, dum disputat, an testes nulliter recepti possint iterum produci super eisdem articulis, vel directo cōtrarijs contrarijs , qua de re per nos lib. 2. c. 31. nu. 13. cum præc. & seq. infrà Tomo 2. incipit c. post didicita.
Et pro principali nostra opinione, quæ fortè receptior est, facit viua ratio ab alijs (in quorum scripta inciderim) non pręuisa præuisa .
2
* Nam etiam in conditionibus implendis pluralitas resoluitur in suas singularitates, licet etiam ageretur de lucro acquirendo. l. 2. §. fin. ff. de condi. inst. l. falsa. §. fi. ff. de cond. & demon. l. Stichũ Stichum qui meus erit, vbi per Ias. Alex. & alios cōmuniter communiter post Bart. ibi. ff. de leg. 1. modò sic illa conditio (qui primus metam attigerit) ex mente pollicitantiũ pollicitantium perinde habetur, ac si dictũ dictum esset ei, qui reliquos omnes concertatores vicerit, pręmiũ præmium dabitur. at dubiũ dubium non est, quin talis pluralitas resoluatur in suas singularitates, hoc est, quòd tam victus inueniatur, qui singulariter, hoc est, qui in singulari certamine victus fuit, quā quam si promiscuè, aut pariter cum reliquis victus fuisset, quid enim si præmiũ præmium propositũ propositum fuisset ei, qui in singulari certamine omnes, qui hodie in palæstra certare voluissent, vicisset, quo casu singulariter non promiscuè res agenda esset, veluti fit in congressibus (quos Hispanè iustas appellamus) quid item si inter cursores præmium propositum esset ei, qui omnes omninò superasset cursus velocitate, ita tamen quòd iussum esset, ne omnes pariter concurrerent, sed quòd bini concurrerẽt concurrerent , & Titius in illo bino concursu nouem viros superauit, sed cum decimo pariter metam attigit, sanè nullus modò sanus negabit, quin reliqui iam victi erant, victi quoque permaneant, etiamsi eorum victor alterum sibi parem inuenerit, eadem ergò parq́ue ratio est, quando omnes vincere debebat in cursu omnium hominum promiscuo, quæ est quando omnes superare debebat in cursu bino, vel etiam terno, vel quaterno, sicq́ue idem ius, eademq́ue interpretatio l. illud. ff. ad leg. Aqui.
Loading...