Ratio [sect. 5] autem secundi membri, scilicet quod quatenus pendet ex facto alterius, alteri per alterum non debet iniqua conditio afferri, comprobatur per cap. imputari, de regu. iur. lib. 6. quia per eum non steterim, facit lex fin. in fine, isto titu. de condit. inser. C. gloss. quam allegat glo. in d. c. imputari, confirmatur per rationem tex. in l. pater filium. ยง. Tuscul. de leg. 3. & in l. turpia. col. pen. de leg. 2. quia per ipsum non stetit, &c. cum similibus. Potest esse & alia ratio, quia forte ille, cui debet nubere, posset hoc facere, id est, nolle malitiose, vt ista perderet haereditatem nulla subsistente iusta causa, idcirco lex vult, quod tunc conditio habeatur pro impleta. Istam rationem colligo per Paul. in d. l. 1. C. de institu. & substitu. 1. col. in fine. quam confirma, quia malitijs hominum non est indulgendum. l. in fundo. ff. de rei vend. c. sedes apostolica, de rescrip. cum simil. sed haec ratio mihi non placet, quia non est generalis, posset enim ille recusare, quia non expedit ei nubere cum illa muliere, quia forte non est paris conditionis, vel est alia causa, & tunc cessaret illa ratio militiae, de qua per Paul. ideo tutior, & generalior videtur ratio praecedens, scilicet, quia alteri per alterum, &c. quae ratio habet locum, siue ille noluit nubere malitiose, siue non malitiose, vt patet ad sensum.