Ratio [*] autẽ secundi membri, scilicet quòd quatenus pendet ex facto alterius, alteri per alterum non debet iniqua conditio afferri, comprobatur per cap. imputari, de regu. iur. lib. 6. quia per eum non steterim, facit lex fin. in fine, isto titu. de condit. inser. C. gloss. quam allegat glo. in d. c. imputari, confirmatur per rationem tex. in l. pater filium. §. Tuscul. de leg. 3. & in l. turpia. col. pen. de leg. 2. quia per ipsum non stetit, &c. cum similibus. Potest esse & alia ratio, quia fortè ille, cui debet nubere, posset hoc facere, id est, nolle malitiosè, vt ista perderet hæreditatem nulla subsistente iusta causa, idcircò lex vult, quòd tunc conditio habeatur pro impleta. Istam rationem colligo per Paul. in d. l. 1. C. de institu. & substitu. 1. col. in fine. quam confirma, quia malitijs hominum non est indulgendum. l. in fundo. ff. de rei vend. c. sedes apostolica, de rescrip. cũ simil. sed hæc ratio mihi non placet, quia nō est generalis, posset enim ille recusare, quia non expedit ei nubere cum illa muliere, quia fortè non est paris conditionis, vel est alia causa, & tunc cessaret illa ratio militiæ, de qua per Paul. ideò tutior, & generalior videtur ratio præcedens, scilicet, quia alteri per alterum, &c. quæ ratio habet locum, siue ille noluit nubere malitiosè, siue non malitiosè, vt patet ad sensum.