Quò ad primum [*] quando stat per implere debentem, quia non vult implere, tunc dico quòd indistinctè habetur pro defecta. tex. est in leg. si ea, isto tit. de condit. inser. C. probatur in d. l. 1. C. de instit. & substitu. à contrario sensu est tex. in d. l. in testamento, de condi. & demon. versi. sed si vterq; ibi. Stichi autẽ portio inutilis fiebat, & clarius ad finem ibi, si quidem ipse nolit vxorem ducere, quia ipsius facto conditio deficit, nihil ex legato consequuto, &c. Ad idem est text. in leg. Titius si statuas, à contrario sensu, eod. titu. Ad idem leg. Titio centum. §. fin. in verbo, quòd si nolit. eod. tit. facit l. cùm pupillus, eod. tit. quæ tria vltima iura ad hoc allegat glo. quæ idem tenet in l. iure ciuili. eod. titu. Ad idem facit l. fi. ff. de condi. insti. Ad idem addo text. in leg. fin. C. de cōd. inter. ibi, nisi ipse seruus voluerit adimplere conditionem. Ad idem addo tex. in l. si. in prin. C. de necessa. seruis hęre. insti. & notatur per glo. rubricæ. ff. de conditio. & demonstra. & probatur hæc prima regula ex abundanti, quia scriptum est: Qui non laborat, non manducet, vt notatur in l. quamuis. ff. de damno infect. cum simil. cùm ergo iste nō implet ex parte sua, & sic non laborat, ergò non manducet, id est, non consequitur sibi legatum relictum. [*] Præterea in dispositionibus, vbi hinc inde est aliquid dandi vel faciendi, ille qui petit sibi impleri, prius debet implere vel offerre ex parte, qua aliàs repellitur, l. Iulianus. §. offerri. ff. de actio. empti. l. ex placiti. C. de rerum permutati. cum simil. quæ iura in hac materia, & quasi in simili reperio allegata per Bald. in leg. generaliter. 5. colum. C. de episcop. & Cleri. sed ita est in præsenti, ergò nisi prius iste adimpleat, iustè repellitur. Præterea iste frangit fidem testatori non implendo conditionem sibi iniunctam, ergò frangatur eidem fides ab hærede obligato, qui repræsentat personam defuncti. argu. l. cùm proponas. C. de pact. l. qui fidem. C. de trans. c. peruenit. leg. 2. de iureiurando. Præterea frustra quis petit debitum, qui quod debet, non impedit. c. frustra. de regu. iur. lib. 6. c. sto subiectus. 95. dist. cum si. ergò frustra petit legatũ, cùm non impendat quod debet, id est, cùm non impleat conditionem, & per eum stet.