Modo [sect. 8] istam primam regulam extendo, vt procedat in quacunque conditione siue mixta, siue potestatiua, siue alia, & pro hoc allego gloss. in l. in testamento. de condit. & demon. quae ad literam dicit illud, nota quod nullo casu, nulla conditione consequitur, quid si stetit per me, vt ibi & supra facit. C. de inst. leg. fin. & istud habeo pro indubitato, cum per eum stetit, quod noluit implere, non refert quae conditio fuerit iniuncta, cum sponte ei non obtemperauit, quae est ratio tex. in d. leg. si ea, de cond. insert. Item quia ratio tex. in d. l. in testamento est generalis in qualibet conditione ibi, quia ipsius facto conditio deficit, quae ratio militat in quacunque conditione. Item, quia rationes, quas supra feci, pro confirmatione huius regulae militant generaliter in quacunque conditione, vt ex eis patet.