Secundo extendo istam primam regulam, [sect. 9] vt procedat nedum, quando per eum stetit, quia noluit implere, sed & quando stetit per casum contingentem in personam ipsius, vt quia mortuus est, antea quam impleret, nam & tunc conditio habetur pro defecta, text. est secundum verum intellectum, in l. sub diuersis. §. fi. ff. de condit. & demonstrat. & ibi Paulus. Idem tenet Paul. per eundem text. in l. 2. penul. quaest. C. de instit. & substi. Idem tenet ibi Ange. qui dicit ibi esse rext. si recte intelligatur, forte voluit ponderare literam, dum dicit non prius eum haeredem existere, quam conditioni paruerit, ac si diceret, si discedat antequam impleat, certum est, quod non paret conditioni, si excluditur. Ad idem est text. in d. l. in testam. ibi, ac si ipse discedat, nihil ad haeredem suum eum transmittere, quia morte eius conditio defecisse intelligitur, & ibi est text. clarior quam in l. sub diuersis. §. fi. & istud ego habeo pro indubitato saluo meliori iudicio, nam cum legatum istud sit conditionale, scilicet si nupserit, si stetit per casum contingentem in persona implere debentis, quominus impleretur, vt quia ipse mortuus est ante conditionem impletam, certum est, quod conditio haberetur pro defecta, quia ipse non potest petere, quia mortuus est, nec potest transmittere, quia erat conditionale, & decessit legatarius conditione pendente. §. sin autem. C. de cad. tol. cum sim. & secundum hoc non est necessaria ponderatio. l. sub diuersis. §. fi. nec aliarum legum, cum hoc sit principium iuris indubitatum.