Secundò extendo istam primam regulam, [*] vt procedat nedum, quando per eum stetit, quia noluit implere, sed & quando stetit per casum contingentem in personam ipsius, vt quia mortuus est, antea quàm impleret, nam & tunc conditio habetur pro defecta, text. est secundum verum intellectum, in l. sub diuersis. §. fi. ff. de condit. & demonstrat. & ibi Paulus. Idem tenet Paul. per eundem text. in l. 2. penul. quæst. C. de instit. & substi. Idem tenet ibi Ange. qui dicit ibi esse rext. si rectè intelligatur, fortè voluit ponderare literam, dum dicit non prius eum hęredem existere, quàm conditioni paruerit, ac si diceret, si discedat antequam impleat, certum est, quòd non paret conditioni, si excluditur. Ad idem est text. in d. l. in testam. ibi, ac si ipse discedat, nihil ad hęredem suum eum transmittere, quia morte eius conditio defecisse intelligitur, & ibi est text. clarior quàm in l. sub diuersis. §. fi. & istud ego habeo pro indubitato saluo meliori iudicio, nam cùm legatum istud sit conditionale, scilicet si nupserit, si stetit per casum contingentem in persona implere debentis, quòminus impleretur, vt quia ipse mortuus est ante cōditionem impletam, certum est, quòd conditio haberetur pro defecta, quia ipse non potest petere, quia mortuus est, nec potest transmittere, quia erat conditionale, & decessit legatarius conditione pendente. §. sin autem. C. de cad. tol. cum sim. & secundum hoc non est necessaria ponderatio. l. sub diuersis. §. fi. nec aliarum legum, cùm hoc sit principium iuris indubitatum.