Sed quaero pro declaratione huius extensionis [sect. 10] scilicet, quando fiat per casum contingentem in persona implere debentis, vt habeatur pro defecta, vt dixi, an hoc procedat etiam in conditione potestatiua, vt si deficiat per casum contingentem in persona implere debentis, habeatur pro defecta, ratio, quae me facit dubitare, est, quia d. leg. sub diuersis, per quam se fundat Paul. in d. l. 1. de instit. & substitu. loquitur in conditione, si decem dederit, quae conditio est mixta, iuxta glo. in d. leg. 1. & in l. in testamento, quae communiter tenetur per Docto. ergo secus videtur in potestatiua, cum dictum Doctoris debeat intelligi secundum concordan. quam allegat Bar. in l. non solum. §. si liberationis, de libe. lega. Item quia text. in d. l. in testamento, & in l. 2. de insti. & subst. per quas se fundat Ange. loquitur in conditione si nupserit, quae eodem modo est mixta, pendens ex facto duorum, vt in regula nostra, cum similibus. Item & 3. quia videtur, quod hoc non habebat locum in conditione potestatiua, quia regula est, quod conditio potestatiua, differens per casum fortuitum, non facit deficere relictum. l. quae sub conditione. §. quoties. de condi. insti. l. turpia. §. pen. de leg. 2. & infra dicam latius, ergo videtur, quod si fiat per casum contingentem in personam implere debentis, quod habeatur pro impleta per dicta iura, non autem pro defecta, quid dicendum? dico quod praedicta extensio habet locum in quacunque conditione siue potestatiua, siue mixta, quia de casuali non est dubium, vt dicetur inferius, quod probo, quia cum legatum sit conditionale, si legatarius moriatur conditione pendente, & sic stet per casum contingentem in personam ipsius, certum est, quod delegatum deficit, nec transmittitur. §. sin autem, cum simi. de cad. tol. si ergo non potest legatarius petere, quia mortuus, nec transmittere, quia conditionale, ergo extinguitur, & ista ratio extinctionis habet locum in quacunque conditione, vt patet ad sensum, quia iura conditionalia non transmittuntur, quia reperio, quod Ang. in terminis vno verbo hoc expresse tenet in dict. leg. 2. de instit. & substi. & allegat l. ita legatum. §. illi, si volet, de leg. 1. qui loquitur in conditione, si volet, quae indubitanter est potestatiua. Tertio ego dico, quod est text. ad literam, in l. 1. §. sin autem de cad. tol. vbi est text. quod si aliquid relinquatur alicui sub conditione casuali, mixta, vel potestatiua, & legatarius moriatur ante conditionem impletam, legatum extinguitur, & non transmittitur, ergo ibi est tex. ad literam, quod quando stat per casum contingentem in personam implere debentis, quominus conditio adimpleatur, habetur pro defecta, & quia ibi est text. expressus, non est amplius secundum hoc insistendum. Vltimo ex abundantia hoc probo ratione inconuincibili, nam si conditio mixta pendens ex facto duorum, deficiens per casum contingentem in personam implere debentis, facit legatum deficere, & habetur pro defecta, vt est tex. clarus in d. l. sub diuersis, & in d. l. in testamento, quo casu nihil potest imputari legatario, cum non pendeat ex potestate eius tantum, sed ex potestate eius & alterius, ergo a fortiori hoc procedit in potestatitua, quae pendebat ex potestate ipsius, & poterat prouidere ante casum contingentem in personam ipsius, quod cum non fecerit, est quod sibi imputetur, ergo nimirum quod habeatur pro defecta, & hic non potest cadere in responsionem. Quinto [sect. 11] pro hoc tex. in leg. si ita expressum, de condi. & demon. quae loquitur in conditione, si volet, quae est potestatiua, & tamen dicit ibi tex. quod non aliter transmittet, quam si ipse voluerit, ergo si mortuus est antea quam expresse vellet, & sic stet per casum contingentem in personam implere debentis, extinguitur legatum, & conditio censetur defecta, & ita teneo.