Sed quæro pro declaratione huius extensionis [*] scilicet, quando fiat per casum contingẽtem in persona implere debentis, vt habeatur pro defecta, vt dixi, an hoc procedat etiam in conditione potestatiua, vt si deficiat per casum contingentem in persona implere debentis, habeatur pro defecta, ratio, quæ me facit dubitare, est, quia d. leg. sub diuersis, per quam se fundat Paul. in d. l. 1. de instit. & substitu. loquitur in conditione, si decem dederit, quæ conditio est mixta, iuxta glo. in d. leg. 1. & in l. in testamento, quæ communiter tenetur per Docto. ergò secus videtur in potestatiua, cùm dictum Doctoris debeat intelligi secundum concordan. quam allegat Bar. in l. non solùm. §. si liberationis, de libe. lega. Item quia text. in d. l. in testamento, & in l. 2. de insti. & subst. per quas se fundat Ange. loquitur in conditione si nupserit, quæ eodem modo est mixta, pendens ex facto duorum, vt in regula nostra, cum similibus. Item & 3. quia videtur, quòd hoc non habebat locum in conditione potestatiua, quia regula est, quòd conditio potestatiua, differens per casum fortuitum, non facit deficere relictum. l. quæ sub conditione. §. quoties. de condi. insti. l. turpia. §. pen. de leg. 2. & infrà dicam latiùs, ergò videtur, quòd si fiat per casum contingentem in personam implere debentis, quòd habeatur pro impleta per dicta iura, non autem pro defecta, quid dicendum? dico quòd prædicta extensio habet locum in quacunque conditione siue potestatiua, siue mixta, quia de casuali non est dubium, vt dicetur inferiùs, quod probo, quia cùm legatum sit conditionale, si legatarius moriatur conditione pendente, & sic stet per casum contingentem in personam ipsius, certum est, quòd delegatum deficit, nec transmittitur. §. sin autem, cum simi. de cad. tol. si ergò non potest legatarius petere, quia mortuus, nec transmittere, quia cōditionale, ergò extinguitur, & ista ratio extinctionis habet locum in quacunque conditione, vt patet ad sensum, quia iura conditionalia non transmittuntur, quia reperio, quòd Ang. in terminis vno verbo hoc expressè tenet in dict. leg. 2. de instit. & substi. & allegat l. ita legatum. §. illi, si volet, de leg. 1. qui loquitur in conditione, si volet, quæ indubitanter est potestatiua. Tertiò ego dico, quòd est text. ad literam, in l. 1. §. sin autem de cad. tol. vbi est text. quòd si aliquid relinquatur alicui sub conditione casuali, mixta, vel potestatiua, & legatarius moriatur ante conditionem impletam, legatum extinguitur, & non transmittitur, ergò ibi est tex. ad literam, quòd quando stat per casum contingentem in personam implere debentis, quòminus conditio adimpleatur, habetur pro defecta, & quia ibi est text. expressus, non est amplius secundũ hoc insistendum. Vltimò ex abundantia hoc probo ratione inconuincibili, nam si conditio mixta pendens ex facto duorum, deficiens per casum contingentem in personam implere debentis, facit legatum deficere, & habetur pro defecta, vt est tex. clarus in d. l. sub diuersis, & in d. l. in testamento, quo casu nihil potest imputari legatario, cùm non pendeat ex potestate eius tantùm, sed ex potestate eius & alterius, ergò à fortiori hoc procedit in potestatitua, quæ pendebat ex potestate ipsius, & poterat prouidere ante casum contingentem in personam ipsius, quod cùm non fecerit, est quod sibi imputetur, ergò nimirùm ꝙ habeatur pro defecta, & hic non pōt cadere in responsionẽ. Quintò [*] pro hoc tex. in leg. si ita expressum, de condi. & demon. quæ loquitur in conditione, si volet, quæ est potestatiua, & tamen dicit ibi tex. quòd non aliter transmittet, quā si ipse voluerit, ergò si mortuus est antea quā expresse vellet, & sic stet per casum contingentem in personam implere debentis, extinguitur legatum, & conditio censetur defecta, & ita teneo.