Nec obstant allegata in oppositum, primo non obstat l. sub diuersis, per quem se fundat Paul. quae loquitur in conditione mixta, ergo secus videbatur in potestatiua, quia dico, quod ibi non debet sumi illud argumentum a contrario sensu, primo, quia in potestatiua est minus dubium, vt probaui in pen. fundamento, ergo non debet sumi illud argumentum a contrario, quia sic sequeretur absurdum, est enim absurdum, vt statutum in casu magis dubitabili, scilicet in conditione mixta, non haberet locum in casu minus dubitabili, scilicet in potestatiua.