Nec obstant allegata in oppositum, primò non obstat l. sub diuersis, per quem se fundat Paul. quæ loquitur in conditione mixta, ergò secùs videbatur in potestatiua, quia dico, quòd ibi non debet sumi illud argumentum à contrario sensu, primò, quia in potestatiua est minus dubium, vt probaui in pen. fundamento, ergò non debet sumi illud argumentum à contrario, quia sic sequeretur absurdũ, est enim absurdum, vt statutum in casu magis dubitabili, scilicet in conditione mixta, non haberet locum in casu minus dubitabili, scilicet in potestatiua.