Tertio non obstat l. quae sub conditione. §. quoties. ff. de cond. Inst. vbi est expressum, quod conditio potestatiua deficiens per casum fortuitum, non facit deficere relictum, quia dico quod ille §. cum concor. loquitur in casu contingente, non in personam implere debentis, sed in personam alterius tertij, quo casu est diuersum ius, & diuersa ratio.