SI [sect. 1] conditio mixta deficit per casum, non debetur legatum, hoc dicit Bar. & Pau. per tex. ibi in l. legatum. C. de cond. inser. Vel aliter, si conditio per casum deficit nuptiarum, deficit legatum, secus si deficit per dissensum alterius partis. Et sciendum est, quod conditionum tres sunt species principales, nam quaedam conditio est necessaria, & ista est duplex, nam quaedam est certa, an, & quando, puta si sol orietur, quaedam certa, an, sed non quando, puta, si Antichristus nascatur, si morieris, & similes, vt l. si pupillus. §. qui sub conditione. ff. de nouationibus. d. l. quod si sub ea. ff. de condictio. indeb. cum similib. Quaedam & secunda est conditio impossibilis, & ista est quadruplex, vt per glo. & Doctores in l. 1. ff. de cond. insti. & in l. obtinuit. ff. de cond. & demonstr. glo. melior de iure Insti. de haeredi. insti. §. impossibilis. Quaedam & tertia est conditio possibilis, & est illa, quae concipitur in futurum, & habet se ad esse & non esse, & ista est, quae suspendit actum, vt si nauis ex Asia venerit, si decem dederis, & similes, si autem concipitur in praesens, vel praeteritum non dicuntur propriae conditiones. l. cum ad praesens. ff. si certum pet. cum concordantijs, & de ista conditione tractatur in d. l. legatum. C. de condi. insertis, cum sua materia. Ista autem conditio possibilis adhuc est triplex, nam quaedam est mere potestatiua, quaedam mere casualis, quaedam est mixta, quas declarat Iuriscons. in l. suus quoque. ff. de haeredib. instituen. & est tex. in l. 1. §. sin autem. C. de cadu. tollen. per Doctor. in l. si pater. C. de instit. & substit. Haec autem mixta est duplex, nam quaedam dicitur mixta, quae pendet ex potestate duorum, puta si nupserit Bertae, vt in l. legatum, & in l. 1. C. de institutionibus, & substitutionibus, cum similibus. alia dicitur mixta, quae pendet partim a voluntate implere debentis, partim a casu, & fortuna, de qua habes text. & ibi Docto. in l. si pater. C. de institu. & substi. & in d. l. suus quoque.