SI [*] conditio mixta deficit per casum, non debetur legatum, hoc dicit Bar. & Pau. per tex. ibi in l. legatũ. C. de cond. inser. Vel aliter, si conditio per casum deficit nuptiarum, deficit legatũ, secus si deficit per dissensum alterius partis. Et sciẽdũ est, quòd conditionũ tres sunt species principales, nam quædam conditio est necessaria, & ista est duplex, nā quædam est certa, an, & quando, puta si sol orietur, quædā certa, an, sed non quādo, puta, si Antichristus nascatur, si morieris, & similes, vt l. si pupillus. §. qui sub conditione. ff. de nouationibus. d. l. quòd si sub ea. ff. de condictio. indeb. cum similib. Quædam & secunda est conditio impossibilis, & ista est quadruplex, vt per glo. & Doctores in l. 1. ff. de cond. insti. & in l. obtinuit. ff. de cond. & demonstr. glo. melior de iure Insti. de hæredi. insti. §. impossibilis. Quædā & tertia est conditio possibilis, & est illa, quæ concipitur in futurum, & habet se ad esse & non esse, & ista est, quæ suspendit actum, vt si nauis ex Asia venerit, si decem dederis, & similes, si autem concipitur in pręsens, vel præteritũ non dicuntur propriæ conditiones. l. cum ad præsens. ff. si certum pet. cum concordantijs, & de ista conditione tractatur in d. l. legatum. C. de condi. insertis, cum sua materia. Ista autem conditio possibilis adhuc est triplex, nā quædā est merè potestatiua, quædam merè casualis, quædam est mixta, quas declarat Iuriscōs. in l. suus quoq;. ff. de hæredib. instituen. & est tex. in l. 1. §. sin autem. C. de cadu. tollen. per Doctor. in l. si pater. C. de instit. & substit. Hæc autem mixta est duplex, nam quædā dicitur mixta, quæ pendet ex potestate duorum, puta si nupserit Bertæ, vt in l. legatum, & in l. 1. C. de institutionibus, & substitutionibus, cum similibus. alia dicitur mixta, quæ pendet partim à voluntate implere debentis, partim à casu, & fortuna, de qua habes text. & ibi Docto. in l. si pater. C. de institu. & substi. & in d. l. suus quoque.