Item [sect. 12] modo ego nouissime extendo, scilicet quando stat per implere debentem, habeatur pro defecta, nedum in alijs relictis, sed & in relicto libertatis, quae est relicta sub conditione potestatiua, nam si stat per implere debentem, habetur pro defecta, & remanet seruus. tex. est nouus, & singularis in l. fi. in prin. C. de necess. seru. haered. instit. Imo quod est plus & mirabile, nedum priuatur libertate sibi relicta sub conditione potestatiua, vt ibi, imo, quia conditionem implere recusauit, priuetur nedum libertate sub conditione relicta, sed etiam haereditate pure sibi relicta, vt ibi, & ratio est, quia libertate priuatur sua culpa, haereditate autem ideo, quia testator non potuit facere, quod haberet haereditatem, si remaneret seruus, vt ibi declarat Paul. licet nec ipse nec alius applicat ad hoc propositum, ideo bene nota, si autem libertas esset relicta sub conditione casuali, vel mixta, quid iuris, dicunt ibi Doctores.