Item [*] modò ego nouissimè extendo, scilicet quando stat per implere debentem, habeatur pro defecta, nedùm in alijs relictis, sed & in relicto libertatis, quæ est relicta sub conditione potestatiua, nam si stat per implere debentem, habetur pro defecta, & remanet seruus. tex. est nouus, & singularis in l. fi. in prin. C. de necess. seru. hæred. instit. Imò quòd est plus & mirabile, nedum priuatur libertate sibi relicta sub conditione potestatiua, vt ibi, imò, quia conditionem implere recusauit, priuetur nedum libertate sub conditione relicta, sed etiam hæreditate purè sibi relicta, vt ibi, & ratio est, quia libertate priuatur sua culpa, hæreditate autem ideò, quia testator non potuit facere, quod haberet hæreditatem, si remaneret seruus, vt ibi declarat Paul. licet nec ipse nec alius applicat ad hoc propositũ, ideò benè nota, si autẽ libertas esset relicta sub conditione casuali, vel mixta, quid iuris, dicunt ibi Doctores.