Secundus casus principalis est, [*] quando stat per tertium, in cuius personam venit conditio implenda, quominus impleatur, quo casu dicitur contrarium quod conditio habetur pro impleta, tex. est in l. 1. C. de institu. & subst. ibi autem filio Antilli recusante, &c. & in l. in testamento. de condit. & demonstra. ibi, ille quidem legatum deberetur, & in fine eiusdem legis, ibi, legatum ei debetur, &c. probatur ex ratione tex. in l. iure ciuili. eo. ti. & ita allegat illam l. Pau. in d. l. in testamento, verè tamen illa l. iure ciuili, hoc non probat, quia loquitur, quando stat per tertium, qui impleta conditione veniebat obligandus, vt infrà dicā. Ad idẽ est tex. in l. 1. C. de his quæ sub mo. & ff. quando dies lega. ced. leg. si post. §. item si qua, facit l. in iure ciuili, de regul. iur. Ad idem l. si ea. C. de cond. inser. quam allegat Glo. in l. si post. sed certè nō probat nisi à contrario sensu, vt ex ea patet euidenter. Ad idem l. fin. C. de cond. insert. ibi. siue per eum cui dare aliquid visus est, &c. Ad idẽ ff. de annu. lega. l. Mæuia. vbi Glos. allegat plures concord. quarum maior pars loquitur in alijs casib. diuersis. Ad idẽ est tex. in l. vter ex fratribus. ff. de cond. institu. ratio istius regulæ euidenter patet.