Tertius casus est, [*] quando stat per tertium, in cuius personam non veniebat conditio implenda, tamen impedit quod non impleatur, & tunc dicitur, aut impediunt, iustè itaque contra eum non potest haberi regressus, & tunc habetur pro impleta, vt probatur in leg. Titius si statuas, de cond. & demon. aut iniustè, & tunc aut temporaliter impediuit, & non habetur pro impleta, nec pro defecta, sed cessante impedimento debet implere, ita probatur in l. quibus diebus, in prin. ff. de cond. & dem. & ibi vide Pau. aut impediuit perpetuò, & tunc aut erat soluendo qui impedit, & habetur pro defecta, leg. inde Neratius. §. primo, ad legem Aquil. aut non erat soluendo, & habetur pro impleta, secundum Pau. in d. l. Titius statuas, & in l. iure ciuili, & in l. in testamento, de cond. & dem. ista tamen distinctio an sit soluendo, vel non procedit, quando ille tertius, qui iniustè impediuit, est penitus extraneus, secus autem si non est extraneus penitus, vt est videre in tutore, qui impedit pupillum implere conditionem, nam ille non putatur extraneus, sed idem in pupillo, quo casu indistinctè nocet pupillo, sicut factum pupilli licet in penitus extraneo distinguatur, vt suprà, istam limitationem colligo per Paul. in l. cùm pupillus, de cond. & dem. vbi videas. rationes autem prædictorum eæ sunt, scilicet an impediat iustè, an iniustè, & an sit soluendo, vel non, ponit magistraliter Paul. in l. 1. C. de insti. & substi. 3. col. quem omninò videas ibi, & ad prædicta vide eum in d. l. iure ciuili, & l. in testamento, & aliquid in l. quæ sub conditione. §. quot res. ff. de cond. institu.