Quartus casus principalis est, [sect. 17] quando stat per haeredem, vel alium grauatum, qui impleta conditione venit obligandus, quo minus conditio impleatur, & isto casu dic, quod conditio habetur pro impleta, siue erat implenda in personam suam, siue alio modo, & ipse recuset vel impediat, quominus impleatur, siue licite siue illicite, iste est proprie casus in l. iure ciuili, de reg. iur. & in l. fi. C. de cond. insertis, & in l. Iulius. Paulus de cond. & dem. & ibi Paul. hoc tamen debet intelligi, quod habetur conditio pro impleta, scilicet quo ad hoc, vt legatum purificetur, & legatarius transmittat, non autem quo ad hoc, vt non teneatur amplius soluere, quod semel obtulit, & alius recusauit recipere, imo si legatarius petit, haeres cui erat dandum per viam exceptionis potest consequi, vt sibi soluatur, tex. est singularis in l. cui fundus, in fine, secundum intellectum Doctorum. ff. de condi. & demon. sed si esset iam solutum, vel habita conditione pro impleta facta esset a lege executio legati, nec esset alia necessaria, vt si fuit relicta libertas directo sub conditione dandi haeredi, & seruus obtulit, & haeres recusauit recipere, & sic factus est statim liber, & sic est executio facta a lege, non poterit haeres sibi postea consulere per viam agendi, vt sibi soluatur, tex. est singularis in l. eum quidam, alias est l. finalis. C. de cond. inser. quod est singulare & substantiale. & ita nouiter declarat Paul. in l. iure ciuili, de cond. & dem. & in l. pe. & fi. C. de cond. inser. & in d. l. cui fundus, de cond. & dem. quod est notandum.