Quartus casus principalis est, [*] quando stat per hæredem, vel alium grauatum, qui impleta conditione venit obligandus, quò minus conditio impleatur, & isto casu dic, quòd conditio habetur pro impleta, siue erat implenda in personam suam, siue alio modo, & ipse recuset vel impediat, quòminus impleatur, siue licitè siuè illicitè, iste est propriè casus in l. iure ciuili, de reg. iur. & in l. fi. C. de cond. insertis, & in l. Iulius. Paulus de cond. & dem. & ibi Paul. hoc tamen debet intelligi, quòd habetur conditio pro impleta, scilicet quò ad hoc, vt legatum purificetur, & legatarius transmittat, non autem quò ad hoc, vt non teneatur amplius soluere, quod semel obtulit, & alius recusauit recipere, imò si legatarius petit, hæres cui erat dandum per viam exceptionis potest consequi, vt sibi soluatur, tex. est singularis in l. cui fundus, in fine, secundum intellectum Doctorum. ff. de condi. & demon. sed si esset iam solutum, vel habita conditione pro impleta facta esset à lege executio legati, nec esset alia necessaria, vt si fuit relicta libertas directo sub conditione dandi hæredi, & seruus obtulit, & hæres recusauit recipere, & sic factus est statim liber, & sic est executio facta à lege, non poterit hæres sibi postea consulere per viam agendi, vt sibi soluatur, tex. est singularis in l. eum quidam, aliàs est l. finalis. C. de cond. inser. quod est singulare & substantiale. & ita nouiter declarat Paul. in l. iure ciuili, de cond. & dem. & in l. pe. & fi. C. de cond. inser. & in d. l. cui fundus, de cond. & dem. quod est notandum.