Quintus casus principalis est, [sect. 19] quando stetit per testatorem, quominus conditio impleatur, verbi gratia, Testator reliquit centum fratribus pro sepultura, quia tamen erat excommunicatus, non potest ibi sepeliri, an habeatur conditio pro impleta, communiter dicitur, quod sic, ex quo per testatorem stat, quominus impleatur. Item quia illa conditio est impossibilis, ergo non vitiat. l. obtinuit, cum similibus. ff. de cond. & demon. ita tenet Bar. notabiliter post Dinum in l. miles. ยง. fin. ff. de adul. & ibi vide in additionibus. Idem tenet Bal. in l. 1. C. de instit. & sub. penul. quaestio. & in l. 1. in fine. C. de his, qui poenae nomine. & Ioannes de Imol. in l. in testamento, de cond. & dem. Imol. & Anchar. in l. filius, de testam. Idem Alex. in d. l. 1. C. de insti. & subst. in fine, & ibi dicit Pau. circa finem. Idem ibi Ias. num. 9. 6. col. & est communis sententia.